Capitulum 4
Capitulum 4
Hic quaeritur, quomodo dicatur esse proprium nato Deo, quod est Dei Filius vel genitus ex Deo, cum etiam homines filii Dei dicantur et sint, secundum illud: "Filii Excelsi omnes." Et ad Moysen de populo Israel Dominus ait: "Filius meus primogenitus Israel."
Sed magna est distantia; homines enim filii Dei sunt factura, non nativitatis proprietate; Deus autem Filius originis proprietate Filius est et veritate nativitatis, non factura vel adoptione; et illi quidem ante sunt, quam filii Dei sint; fiunt enim filii, non nascuntur filii Dei.
Unde Hilarius, solum Deum natum originis proprietate Dei filium ostendens, inter ipsum et homines filios Dei evidentissime distinguit in XII libro De Trinitate ita dicens: "Vero Patri solus qui ex eo nascitur vere Filius est. Et nos quidem filii Deo sumus, sed per facturam. Fuimus enim "aliquando filii iracundiae,"sed filii Dei per adoptionem effecti sumus potius, quam nascimur. Et quia omne quod fit, antequam fiat, non fuit, nos, cum filii non fuissemus, efficimur. Ante enim filii non eramus, sed per gratiam facti sumus, non nati; neque generati, sed acquisiti. Acquisivit enim nos Deus sibi, et per hoc nos dicitur genuisse. Genuisse enim Deum filios nunquam cum proprietatis significatione cognoscimus dici." "Ex adoptione enim homo est filius Dei, non ex generatione; neque ei proprietas est, sed nuncupatio, ac per id non vere filius, quia nec proprie natus dicitur, nec semper filius fuit. Unigenitus autem Deus nec fuit aliquando non filius, nec fuit aliquid antequam filius, nec quidquam ipse nisi filius. Atque ita qui semper est filius, nascibilitatis proprietate ac veritate filius est eius solius, qui genuit; et ille tantum qui genuit, pater ipsius est, quia sicut ille filius origine, ita patet ille generatione."
On this page