Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Homo vero, qui filius Dei est factura, non tantum Patris, sed et Filii et Spiritus sancti filius est, id est totius Trinitatis; et Trinitas ipsa Pater eius dici potest.

Unde Augustinus in V libro De Trinitate ait: "Non potest dici Trinitas pater, nisi forte translative ad creaturam propter adoptionem filiorum. Quod enim scriptum est: "Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est,"non utique, excepto Filio aut Spiritu sancto, oportet intelligi; quem unum Dominum Deum nostrum recte dicimus etiam Patrem nostrum, per gratiam suam nos regenerantem."

De hoc Hilarius etiam, in VI libro De Trinitate ait: "Omnibus per fidem Deus est pater, quibus est pater; per eam fidem, Iesum Christum Dei Filium confitemur." Ecce ostensum est, quare proprium dicatur esse Dei nati, quod filius est, quia scilicet ipse solus natus proprie dicitur.

Unde Hilarius in libro III De Trinitate ait: "Dominus dicens: "Clarifica filium tuum,"non solo nomine contestatus est se esse filium, sed et proprietate. Nos filii Dei sumus, sed non talis hic filius. Hic enim verus et proprius est filius origine, non adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate, non creatione."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5