Capitulum 6
Capitulum 6
Ita etiam et de Spiritu sancto dicendum est, qui proprie dicitur donum Dei, cum tamen et alia plura sint dona Dei. Sed Spiritus sanctus ita proprietate immutabili et aeterna donum est, sicut Filius proprietate filius. Eo enim donum dicitur, quo Spiritus sanctus, et utroque utique nomine relative dicitur, eademque relatione dicitur Spiritus sanctus et donum; licet ipsa relatio non ita appareat in hoc nomine Spiritus sanctus, sicut in hoc nomine donum.
Unde Augustinus, in V libro De Trinitate ita ait: "Spiritus sanctus, qui non est Trinitas, sed in Trinitate, intelligitur, in eo quod proprie dicitur Spiritus sanctus, relative dicitur, cum et ad Patrem et ad Filium refertur, quia Spiritus sanctus et Patris et Filii spiritus est. Sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine, apparet autem, cum dicitur Donum Dei; donum est enim Patris et Filii, quia et a Patre procedit et a Filio. Ergo Spiritus sanctus ineffabilis quaedam Patris Filiique communio est. Et ideo fortasse sic appellatur, ut iam diximus, nec iterare piget, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire. Nam hoc ipse proprie dicitur, quod illi communiter, quia et Pater spiritus, et Filius spiritus; et Pater sanctus, et Filius sanctus. Ut ergo ex nomine, quod utrique convenit, utriusque communio significetur, vocatur donum amborum Spiritus sanctus."
Ecce habes, quare Spiritus sanctus proprie dicatur donum, et quod relative dicitur sive donum, sive Spiritus sanctus, et quod nomen sibi proprium tenet, quod communiter Patri et Filio convenit, sed divisim. Et est sciendum, quia cum Pater vel Filius dicitur spiritus, sive spiritus, neutrum relative dicitur, sed secundum substantiam.
On this page