Capitulum 7
Capitulum 7
Hic quaeri potest, utrum Pater vel Filius vel etiam ipsa Trinitas possit dici spiritus sanctus, sicut disiunctim dicitur et spiritus et sanctus.
De hoc Augustinus in V libro De Trinitate sic ait: "Trinitas nullo modo potest dici filius, spiritus vero sanctus potest quidem universaliter dici, secundum id quod scriptum est: "Quoniam Deus spiritus est."" "Itaque Pater et Filius et Spiritus sanctus, quoniam unus est Deus, et utique Deus sanctus est, et Deus spiritus est, potest appellari trinitas, et spiritussanctus. Sedtamen tunc spiritus sanctus relative non dicetur, sed secundum essentiam, quia proprie Spiritus sanctus, qui non est Trinitas, sed in Trinitate, dicitur relative".
On this page