Capitulum 8
Capitulum 8
Si enim, inquiunt, haec relative ad se dicuntur, suis invicem sibi respondent vocabulis; ut, sicut dicitur: Pater Filii pater, et Filius Patris filius, ita dicatur pater Spiritus sancti vel Doni pater, et Spiritus vel Donum, Patris spiritus vel donum. Sed non ita est in omnibus relativis; non enim omnia, quae relative dicuntur, suis a se vicissim respondent vocabulis.
Unde Augustinus horum elidens opinionem, in V libro De Trinitate ait: "Non moveat, inquit, quod diximus, Spiritum sanctum non ipsam Trinitatem, sed eum qui est in Trinitate, relative dici, licet non ei vicissim respondeat vocabulum eius, ad quem refertur. Dicimus enim Spiritum sanctum Patris, sed non vicissim dicimus Patrem Spiritus sancti, ne filius eius intelligatur Spiritus sanctus. Item dicimus Spiritum sanctum Filii, sed non dicimus Filium Spiritus sancti, ne pater eius intelligatur Spiritus sanctus. In multis enim relativis hoc contingit, ut non inveniatur vocabulum, quo sibi vicissim respondeant. Cum ergo dicimus donum Patris et Filii, non quidem possumus dicere patrem doni aut filium doni, sed ut haec vicissim respondeant, dicimus donum donatoris, et donatorem doni, quia hic potuit inveniri usitatum vocabulum, illic non potuit." "Donatoris ergo donum, et donator doni cum dicimus, relative utrumque ad invicem dicimus." "Donator tamen non fuit Deus nisi ex tempore, cum Spiritus sanctus sit donum etiam ab aeterno."
On this page