Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Hic quaeri potest, utrum proprietates, quas Hilarius supra assignavit, scilicet quod Pater semper est Pater, et Filius semper est Filius, sint illae eaedem proprietates, quas Augustinus superius distinxit dicens, proprium esse Patris, quod genuit Filium; et proprium Filii, quod genitus est a Patre; et Spiritus sancti, quod ab utroque procedit. Ac deinde, utrum et istae sint illae quae dicuntur paternitas, filiatio, processio.

Videtur quod non sint eaedem proprietates, quas ponit Hilarius, et illae, quas ponit Augustinus. Si enim eaedem sunt, idem est ergo Patri esse Patrem et genuisse Filium; quod utique quidam concedunt. Si autem hoc est; cui ergo convenit ut sit pater, ei convenit genuisse Filium. Natura igitur divina si Pater est, genuit Filium; si vero non genuit, Pater non est. Sed quis audeat dicere, aut quod ipsa genuit Filium, qut quod ipsa Pater non sit. Si autem ipsa Pater est, nec Filium genuit, non est erog idem dicere, aliquid esse Patrem et gignere Filium. Et ita non videtur una eademque esse proprietas.

Ad quod sine praeiudicio aliorum dicimus, quod easdem proprietates notavit uterque, licet diversis verbis.

Quod enim Hilarius ait, ita intelligi debet: Proprium Patris est, quod semper Pater est, id est, proprietas Patris est, qua semper Pater est; semper vero Pater est, quia semper genuit Filium. Ita et proprium Filii est, quod semper Filius est, id est, proprietas Filii est, qua semper Filius est; Filius vero semper est, quia semper genitus est. Ergo proprietas, qua Pater semper est pater, est qui semper genuit; et haec eadem dicitur paternitas vel generatio. Et proprietas, qua Filius semper est filius, est quia semper genitus est a Patre; et haec eadem dicitur filiatio, vel genitura, vel nativitas, vel origo, vel nascibilitas. Sic et proprietas, qua Spiritus sanctus est spiritus sanctus vel donum, est quia procedit ab utroque; et haec eadem dicitur processio. In praemissis igitur locutionibus eaedem significatae sunt proprietates.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1