Capitulum 2
Capitulum 2
Ideo solet quaeri, utrum, sicut solus Pater dicitur ingenitus, ita ipse solus debeat dici non-genitus vel non-filius, ut nec etiam Spiritus sanctus possit dici non-filius vel non-genitus.
Quibusdam videtur, quod Pater solus debeat dici non-genitus vel non-filius; Spiritus vero sanctus, sicut non dicitur, ingenitus, ita, inquiunt, non est dicendus non-genitus vel non-filius. Debet quidem dici et credi Spiritus sanctus non esse genitus, vel non esse filius, sed non debet dici esse non-genitus vel non-filius.
Aliis autem videtur, quod cum Spiritus sanctus non possit dici ingenitus, potest tamen dici non-genitus vel non-filius. Quod vero Augustinus supra ait, tantum valere, cum dicitur ingenitus, quantum, cum dicitur non-genitus vel non-filius, etymologiam nominis ostendendo eum hoc dixisse dicunt, non ratione praedicationis.
On this page