Capitulum 3
Capitulum 3
Si autem vis scire, quae sit proprietas, secundum quam Pater dicitur ingenitus, audi Hilarium ipsam vocantem innascibilitatem, in IV libro De Trinitate ita aientem: "Est unus ab uno, scilicet ab Ingenito Genitus, proprietate videlicet in unoquoque et innascibilitatis et originis. Significata ergo in Scripturis personarum intelligentia, et distincto innascibiltiatis nativitatisque sensu, solitarius Deus non est opinandus. Discretio ergo vel distinctio personarum in Scripturis posita est, in nullo autem naturae distinctio."
On this page