Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Illud etiam taceri non oportet, quod Ariani ex eo probare nitebantur, alterius substantiae esse Patrem, alterius Filius, quia ille ingenitus, et iste genitus dicitur, cum diversum sit esse ingenitum, et esse genitum.

Unde Ambrosius eorum quaestioni respondens dicit, se in divinis Scripturis hoc nomen, scilicet ingenitus, non legisse, ita inquiens in libro De Spiritu sancto: "Cum dudum audierint quidam, dicentibus nobis, Filium Dei, qui generatus est, Patri qui generavit,inaequalem esse non posse, quamvis ille generatus sit, iste generaverit, quia generatio est naturae; adversus quidem illam quaestionem vocem sibi arbitrantur acclusam, sed tergiversatione damnabili in eodem loco vestigium vertunt, ut putent, mutationem fieri quaestionis mutatione sermonis, dicentes: Quomodo possunt ingenitus et genitus esse unius naturae atque substantiae? Ergo ut respondeam mihi propositae quaestioni, primo omnium in divinis Scripturis ingenitum nusquam invenio, non legi, non audivi. Cuius igitur mutabilitatis sunt homines huiusmodi, ut nos dicant ea usurpare, quae non sunt scripta, cum ea quae sunt scripta dicamus, et ipsi obiiciant quod scriptum non sit? Nonne ipsi sibi adversantur et auctoritatem calumniae suae derogant?"

Attende, lector, quoniam hoc nomine ingenitus nolebat uti Ambrosius propter haereticos. Ita et nos subticere quaedam oportet propter calumniantium insidias, quae catholicis ac piis lectoribus secure credi possunt. Sunt etenim quaedam, quae non tantae sunt religionis et auctoritatis, ut eis nos oporteat semper confitendo ac recipiendo inservire, verum silentio praeteriri queunt aliquando; nec illius tamen sunt perversitatis, quin, cum opportunum fuerit, eis uti liberum habeamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4