Capitulum 5
Capitulum 5
Praeterea quaeri solet, cum supra dictum sit, quia aliud est dicere ingenitum, aliud patrem, et quod diversum sit genitus et ingenitus, utrum similiter diversum sit esse patrem et esse filium, an idem.
Ad quod dicimus, quia ex eodem sensu, quo dicitur diversum genitus et ingenitus, et quo dicitur, non esse idem dicere genitum et ingenitum, potest dici, non esse idem sed diversum esse patrem et esse filium, vel esse spiritum sanctum, quia non ea notione Pater est pater, qua Filius est filius, vel qua Spiritus sanctus est spiritus sanctus. Ideoque ex hoc sensu concedimus, quod aliud et esse patrem, et aliud est esse filium, quia alia notio est, qua Pater est pater, alia, qua Filius est filius. Sed si transponas, ut dicas, aliud est patrem esse, aliud filium esse, variatur intelligentia; et ideo non conceditur. Est enim sensus talis ac si dicatur: Aliud est, quo Pater est, non quidem pater, sed est; aliud, quo Filius est, non quidem filius, sed est; quod penitus falsum est. Eo enim Pater est, quo Pater Deus est, id est per essentiam vel naturam; at Filius eo Deus est, quo Pater est Deus; eo igitur Filius est, quo Pater est, et ita idem est Patrem esse et Filium esse; sed non est idem esse patrem et esse filium.
Unde Augustinus in V libro De Trinitate ait: "Quamvis diversum sit esse patrem et esse filium, non est tamen diversa substantia, quia hoc non secundum substantiam dicitur, sed secundum relativum; quod tamen relativum non est accidens, quia non est mutabile." Ecce diversum esse dicit esse patrem et esse filium; quod iuxta rationem praedictam accipi oportet, quia scilicet alia notio est, qua est pater, alia, qua est filius: non enim secundum essentiam Pater dicitur pater, vel Filius filius, sed secundum relationem.
On this page