Capitulum 6
Capitulum 6
Sciendum quoque est, quod sicut solus Filius dicit Verbum vel Imago, ita etiam ipse solus dicitur Sapientia nata vel genita. Et ideo quaeritur, utrum hoc relative dicatur; et si relativa dicitur, an secundum eandem relationem relationem, qua dicitur Verbum et Imago.
De hoc Augustinus in VII libro De Trinitate ita ait: "Id dici accipiamus, cum dicitur Verbum, ac si dicatur nata Sapientia, ut sit et Filius et Imago; et haec duo cum dicuntur, id est nata Sapientia, in uno eorum, eo quod est nata, et Verbum et Imago et Filius intelligitur -- et in omnibus his nominibus non ostendatur essentia, quia relative dicuntur -- at in altero, quod est Sapientia, etiam essentia demonstretur, quoniam et ad se dicitur. Se ipsa enim sapiens est, et hoc est eius esse quod sapere; unde Pater et Filius simul una sapientia, quia una essentia."
Cave, lector, qualiter intelligas, quod hic dicit Augustinus. Videtur enim dicere, quod cum dicitur nata Sapientia, ibi sapientia essentiam significet, et nata relationem notet. Quod si ita est, cogimur dicere, essentiam divinam esse natam; quod superioribus repugnat.
Sed ad hoc dicimus, quod in altero, id est, in eo quod est nata, eadem notio intelligitur, quae notatur cum dicitur Verbum et Imago; in altero vero, scilicet Sapientia, demonstratur essentia, id est, demonstratur quod Filius sit essentia, quia Sapientia secundum essentiam dicitur. Et ideo cum dicitur nata Sapientia, intelligitur quod ipse qui natus est, essentia est. Ibi tamen sapientia non pro essentia, sed pro hypostasi facit, ut, sicut quando dicitur Verbum vel Filius, intelligitur hypostasis cum sua proprietate; ita cum dicitur nata Sapientia, idem intelligatur, id est genita hypostasis. Ideo vigilanter ait, idem esse intelligendum, cum dicitur Verbum, et cum dicitur nata Sapientia, id est eadem relatio eademque hypostasis, cui inest illa proprietas. Et ex hoc adiuvatur illud quod supra diximus, scilicet quod cum dicitur Pater vel Vilius vel Spiritus sanctus, non tantum illae proprietates significantur, ut cum dicitur paternitas, filiatio, sed etiam hypostases cum suis proprietatibus.
On this page