Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Illud etiam sciri oportet, quia cum supra dictum sit, Imaginem relative dici de Filio, sicut Verbum vel Filius, interdum tamen reperitur secundum substantiam dici.

Unde Augustinus in libro De fide dicit, quod una est sanctae Trinitatis essentialiter divinitas et imago, ad quam factus est homo.

Hilarius etaim in V libro De Trinitate sic ait: "Homo fit ad communem imaginem. Nomen non discrepat, natura non differt; una est enim ad quam homo creatus est species." Ex his ostenditur, quod imago aliquando essentiae intelligentiam facit, et tunc ad se dicitur et non relative.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7