Capitulum 1
Capitulum 1
Est praeterea aliud nomen, multiplicem notans relationum, scilicet principium: dicitur enim principium semper ad aliquid. Et dicitur Pater principium, et Filius principium, et Spiritus sanctus principium, sed differenter: nam Pater dicitur principium ad Filium et ad Spiritum sanctum.
Unde Augustinus in libro IV De Trinitate ait: "Pater est principium totius divini, vel si melius dicitur, deitatis, quia ipse est a nullo." "Non enim habet de quo sit, vel de quo procedat;" sed ab eo et Filius est genitus, et Spiritus sanctus procedit. Non igitur dicitur principium totius deitatis, quod vel sui vel divinae essentiae principium sit, sed quia principium est Filii et Spiritus sancti, in quibus singulis tota divinitas est. Filius ad Spiritum sanctum dicitur principium; Spiritus vero sanctus non dicitur principium nisi ad creaturas, ad quas etiam et Pater dicitur principium, et Filius et Trinitas ipsa simul et singula persona principium dicitur creaturarum. "Pater ergoprincipium est sine principio, Filius principium de principio, Spiritus sanctus principium de utroque, id est de Patre et Filio."
On this page