Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Et Pater ab aeterno principium est Filii, et Pater et Filius principium Spiritus sancti, quia Filius est a Patre, et Spiritus sanctus ab utroque; Spiritus vero sanctus non ab aeterno principium est, sed esse coepit, quia non dicitur principium nisi ad creaturas. Cum ergo creaturae esse coeperunt, et Spiritus sanctus esse coepit principium earum. Ita etiam Pater et Filius esse coepit cum Spiritu sancto unum principium creaturarum, cum creaturae coeperunt esse a Patre et Filio et Spiritu sancto. Et dicuntur hi tres, non tria sed unum principium omnium creaturarum, quia uno eodemque modo principium rerum sunt. Non enim aliter sunt res a Patre et aliter a Filio, sed penitus eodem modo.

Ideo Apostolus intelligens hanc Trinitatem unum esse principium rerum, ait: "Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia." "Cum vero audimus, omnia esse ex Deo, ut ait Augustinus De natura boni,omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quae naturaliter sunt. Non enim ex ipso sunt peccata, quae naturam non servant, sed vitiant, quae ex voluntate peccantium nascuntur."

Omnium ergo, quae naturaliter sunt, unum principium est Pater cum Filio et Spiritu sancto, et hoc esse coepit. Ab aeterno autem Pater principium Filii est generatione, et Pater et Filius unum principium Spiritus sancti.

Unde Augustinus in V libro De Trinitate ita ait: "Dicitur relative Pater, idemque relative dicitur principium; sed Pater ad Filium dicitur, principium vero ad omnia quae ab ipso sunt. Et principium dicitur Filius. Cum enim diceretur ei: "Tu quis est? respondit:Principium, qui est loquor vobis."Sed nunquid Patris principium est? Immo creatorem se voluit ostendere cum se dixit esse principium, sicut et Pater principium est creaturae, quia ab ipso sunt omnia. Cum vero dicimus et Patrem principium et Filium principium, non duo principia creaturae dicimus, quia Pater et Filius simul ad creaturam unum principium est, sicut unus creator." "Si autem quidquid in se manet et gignit vel operatur aliquid, principium est eius rei quam gignit, vel eius quam operatur, non possumus negare, etiam Spiritum sanctumrecte dici principium, quia non eum separamus ab appellatione creatoris; quia scriptum est de illo, quod operetur, et utique in se manens operatur: non enim in aliquid eorum quae operatur, ipse mutatur et vertitur." "Unum ergo principium ad creaturam cum Patre et Filio est Spiritus sanctus, non duo vel tria principia."

Ecce aperte ostendit Augustinus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse unum principium rerum creatarum, id est, uno eodemque modo esse principium; et illum modum satis aperuit, quia scilicet operantur omnia, et quia simul operantur hi tres, ideo unum principium esse dicuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2