Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Deinde in eodem libro continue ostendit, quomodo Pater dicatur principium ad Filium, et ad Spiritum sanctum ipse et Filius, dicens, ideo Patrem esse principium Filii, quia genuit eum, et Patrem et Filium esse principium Spiritus sancti, quia Spiritus sanctus procedit vel datur ab utroque.

Ait enim ita: "Si gignens ad id quod gignit principium est, Pater ad Filium principium est, quia genuit eum. Utrum autem et ad Spiritum sanctum principium sit Pater, quia dictum est: "De Patre procedit,"non parva quaestio est. Quod si ita est, non iam principium ei tantum rei erit, quam gignit aut facit, sed etiam ei, quam dat, et quae procedit ab ipso." "Si ergo quod datur vel quod procedit, principium habet a quo datur vel procedit, fatendum est, Patrem et Filium principium esse Spiritus sancti, non duo principia. Sed sicut pater et Filius ad creaturam relative unus creator et unus dominus dicitur, sic relative ad Spiritum sanctum unum principium. Ad creaturam vero Pater et Filius et Spiritus sanctus unum principium sicut unus creator et unus dominus."

Ecce habes, quod Pater principium Filii dicitur, quia genuit eum; qua ergo notione est Pater, ea principium Filii dicitur, id est generatione, secundum quam etiam dicitur auctor Filii.

Unde Hilarius in IV libro De Trinitate ait: "Ipso quo Pater dicitur, eius quem genuit auctor ostenditur, id habens nomen quod neque ex alio profectum intelligatur, et ex quo is qui genitus est, substitisse doceatur." "Novit Ecclesia unum innascibilem Deum, novit unigenitum Dei Filium. Confitetur Patrem ab origine liberum, confitetur et Filii originem ab initio, non ipsum ab initio, sed ab ininitabili, non per se ipsum, sed ab eo qui a nemine est, natum ab aeterno, nativitatem scilicet ex paterna aeternitate sumentem. Edita est hic fidei professio, sed professionis ratio nondum exposita est;" et ideo quaerenda, scilicet quomodo intelligendum sit quod ait, Filii originem esse ab initio, et non ipsum esse ab initio, sed ab ininitiabili.

Hoc utique subdens determinavit, quomodo acceperit initium, inquiens, originem Filii esse ab initio, ac si diceret: Non ita intelligas, originem Filii esse ab initio, quasi ipse Filius habeat initium, sed quia ipse est ab ininitiabili, id est a Patre, a quo sunt omnia. Nam licet Filius sit principium de principio, non est tamen concedendum, quod Filius habeat principium. Cumque Filius sit principium de principio, et Pater principium non de principio, non est principium de principio principium sine principio, sicut Filius non est Pater; neque duo tamen principia, sed unum, sicut Pater et Filius non duo creatores, sed unus creator.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3