Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Unum autem principium sunt Pater et Filius non tantum creaturarum, ut dictum est supra, sed etiam Spiritus sancti: ideo quaeri solet, utrum eadem notione Pater sit principium Spiritus sancti et Filius, an sit alia notio, qua Pater dicatur principium Spiritus sancti, et alia, qua Filius.

Ad quod dicimus, cum Pater dicatur principium Spiritus sancti et Filius -- quia Spiritus santus procedit vel datur ab utroque, nec aliter procedit vel datur a Patre quam a Filio -- sane intelligi potest, Patrem et Filium eadem relatione vel notione dici principium Spiritus sancti.

Si vero quaeritur, quae sit illa notio, quam ibi notat principium, nomen eius non habemus, sed non est ipsa paternitas vel filiatio, immo notio quaedam, quae Patris est et Filii, qua ab aeterno Pater et Filius unum, principium est Spiritus sancti. Donator autem, ut praedictum est, dicitur Pater vel Filius ex tempore, sicut Spiritus sanctus datum vel donatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4