Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Sunt etiam quaedam, quae ex tempore de Deo dicuntur, eique temporaliter conveniunt sine sui commutatione, et relative dicuntur secundum accidens, non quod accidit Deo, sed quod accidit creaturis, ut: creator, dominus, refugium, datum vel donatum et huiusmodi.

De his Augustinus in V libro De Trinitate ita ait: "Creator relative dicitur ad creaturam, sicut dominus ad servum."

Item: "Non moveat, quod Spiritus sanctus, cum sit coaeternus Patri et Filio, dicitur tamen aliquid ex tempore, veluti hoc ipsum quod donatum diximus. Nam sempiterne Spiritus est donum,temporaliter autem donatum. Et si dominus non dicitur, nisi cum habere incipit servum, etiam ista appellatio relativa ex tempore est Deo. Non enim sempiterna creatura est, cuius ille dominus est;" "ergo dominum esse non sempiternum habet, ne cogamur etiam creaturam sempiternam dicere, quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famularetur. Sicut autem non potest esse servus qui non habet dominum, sic nec dominus qui non habet servum."

Sed hic aliquis dicet, quod non ex tempore competit Deo haec appellatio, qua dicitur dominus, quia non est tantum dominus rerum, quae ex tempore coeperunt, sed etiam illius rei, quae non coepit ex tempore, id est ipsius temporis, quod non coepit in tempore, quia non erat ante tempus quam inciperet; et ideo non coepit esse dominus ex tempore.

Ad quod dici potest, quia licet non coeperit ex tempore esse dominus temporis, coepit tamen esse dominus temporis, quia non semper fuit tempus; et ipsius hominis ex tempore coepit esse dominus.

De hoc Augustinus in eodem libro continue ita dicit: "Quisquis extiterit, quia aeternum Deum solum icat, tempora vero non esse aeterna propter varietatem et mutabiltitatem, sed tamen tempora non in tempore esse coepisse, quia non erat tempus, antequam tempora inciperent, et ideo non in tempore acciderit Deo, ut dominus esset, quia ipsorum temporum dominus erat, quae utique non in tempore esse coeperunt -- quid respondebit de homine, qui in tempore factus est, cuius utique dominus non erat, antequam esset? Certe, ut dominus hominis esset, ex tempore accidit Deo, et ut omnis amoveatur controversia, certe et tuus dominus esset vel meus, qui modo esse coepimus, ex tempore habuit." "Quomodo igitur obtinebimus, nihil secundum accidens dici Deum?Nisi quia ipsius naturae nihil accidit, quo mutetur, ut ea sint accidentia relativa, quae cum aliqua mutatione rerum, de quibus dicuntur, accidunt, sicut amicus relative dicitur. Non enim amicus esse incipit, nisi cum amare coeperit; fit ergo aliqua mutatio voluntatis, ut amicus dicatur. Nummus vero, cum dicitur pretium, relative dicitur: nec tamen mutatus est, cum esse coepit pretium, neque cum icitur pignus et huiusmodi. Si ergo nummus potest nulla sui mutatione toties dici relative, ut neque cum incipit dici, neque cum desinit, aliquid in eius natura vel forma, qua nummus est, mutationis fiat: quanto facilius de illa incommutabili Dei substantia debemus accipere, quod ita dicatur relative aliquid ad creaturam, ut, quamvis temporaliter incipiat dicit, non tamen ipsi substantiae Dei accidisse aliquid intelligatur, sed illi creaturae, ad quam dicitur. Qualiter etiam "refugium nostrum"dicitur: refugium enim nostrum dicitur Deus relative: ad nos enim refertur, et tunc refugium nostrum fit, cum ad eum refugimus. Nunquid tunc fit aliquid in eius natura, quod, antequam refugeremus ad eum, non erat? In nobis ergo fit aliqua mutatio, qui ad eum refugiendo efficimur meliores; in illo autem nulla. Sicut et pater noster esse incipit, cum per eius gratiam regeneramur, qui "dedit nobispotestate filios Dei fieri."Substantia igitur nostra mutatur in melius, cum filii eius efficimur. Simul et ille pater noster esse incipit, sed nulla suae commutatione substantiae. Quod ergo temporaliter dici incipit Deus quod antea non dicebatur,manifestum est relative dici, non tamen secundum accidens Dei, quod ei aliquid acciderit, sed plane secundum accidens eius, ad quod dici aliquid Deus incipit relative."

Ex his aperte ostenditur, quod quaedam de Deo temporaliter dicuntur relative ad creaturas sine mutatione deitatis, sed non sine mutatione creaturae; et ita accidens est in creatura, non in Creatore, et appellatio, qua creatura relative dicitur ad Creatorem, relativa est et relationem notat, quae est in ipsa creatura. Appellatio vero illa, qua Creator relative dicitur ad creaturam, relativa quidem est, sed nullam notat relationem, quae sit in Creatore.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1