Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Apostolus namque ait, quod "invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus eius et divinitas." Per creaturam mundi intelligitur homo "propter excellentiam, qua excellit inter alias creaturas, vel propter convenientiam, quam habet cum omni creatura." Homo ergo invisibilia Dei intellectu mentis conspicere potuit vel etiam conspexit per ea quae facta sunt, id est, per creaturas visibiles vel invisibiles. A duobus enim iuvabatur, scilicet a natura, quae rationalis erat, et ab operibus a Deo factis, ut manifestaretur homini veritas. Ideo Apostolus dicit: "quia Deus revelavit illis," scilicet dum fecit opera, in quibus artificis aliquatenus relucet iudicium.

Nam sicut ait Ambrosius: "Ut Deus, qui natura invisibilis est, etiam a visibilibus posset scire, opus fecit, quod opificem visibilitate sui manifestavit, ut per certum incertum posset sciri, et ille Deus omnium esse crederetur, qui hoc fecit, quod ab homine impossibile est fieri." Potuerunt ergo cognoscere sive cognoverunt, ultra omnem creaturam esse illum qui ea fecit, quae nulla creaturarum facere vel destruere valet. Accedat quaecumque vis, creatura et faciat tale caelum et talem terram, et dicam, quia Deus est. Sed quia nulla creatura talia facere valet, constat, supra omnem creaturam esse illum qui ea fecit; ac per hoc, illum esse Deum, humana mens cognoscere potuit.

Alio etiam modo Dei veritatem ductu rationis cognoscere potuerunt vel etiam cognoverunt.

Ut enim Augustinus ait in libro De civitate Dei: "Viderunt summi philosophi nullum corpus esse Deum, et ideo cuncta corpora transcenderunt, quaerentes Deum; viderunt etiam, quidquid mutabile est non esse summum Deum omniumque principium, et ideo omnem animam mutabilesque spiritus transcenderunt; deinde viderunt, omne, quod mutabile est, non posse esse nisi ab illo, qui incommutabiliter et simpliciter est. Intellexerunt igitur, eum et omnia ista fecisse et a nullo fieri potuisse."

"Consideraverunt etiam, quidquid est in substantiis vel corpus esse vel spiritum, meliusque aliquid spiritum esse quam corpus, sed longe meliorem qui spiritum fecit et corpus."

"Intellexerunt etiam, corporis speciem esse sensibilem et spiritus speciem intelligibilem, et intelligibilem speciem sensibili praetulerunt. Sensibilia dicimus, quae visu tactuque corporis sentiri queunt, intelligibilia, quae conspectu mentis intelligi. Cum igitur in eorum conspectu et corpus et animus magis minusque speciosa essent; si autem omni specie carere possent omnino nulla esset: viderunt esse aliquid, quo illa speciosa facta sunt, ubi est prima et incommutabilis species, ideoque incomparabilis; et illud esse rerum principium rectissime crediderunt, quod factum non esset, et ex quo cuncta facta essent."

Ecce tot modis potuit cognosci veritas Dei. Cum ergo Deus una sit et simplex essentia, quae ex nulla diversitate partium vel accidentium consistit, pluraliter tamen dicit Apostolus: "invisibilia Dei", quia pluribus modis cognoscitur veritas Dei per ea quae facta sunt. Ex perpetuitate namque creaturarum intelligitur Conditor aeternus; ex magnitudine creaturarum omnipotens; ex ordine et dispositione sapiens; ex gubernatione bonus. Haec autem omnia ad unitatem Deitatis pertinent monstrandam.

Nunc restat ostendere, utrum per ea quae facta sunt aliquod Trinitatis indicium vel exiguum haberi potuerit.

De hoc Augustinus in libro VI De Trinitate ait: "Oportet, ut Creatorem per ea quae facta sunt intellectu conspicientes, Trinitatem intelligamus. Huius enim Trinitatis vestigium in creaturis apparet." "Haec enim, quae arte divina facta sunt, et unitatem quandam in se ostendunt et speciem et ordinem". "Nam quodque horum creatorum et unum aliquid est, sicut sunt naturae corporum et animarum; et aliqua specie formatur, sicut sunt figurae vel qualitates corporum ac doctrinae vel artes animarum; et ordinem aliquem petit aut tenet, sicut sunt pondera vel locationes corporum et amores vel delectationes animarum" ; et ita in creaturis praelucet vestigium Trinitatis. "In illa enim Trinitate summa origo est omnium rerum et perfectissima pulcritudo et beatissima delectatio."

"Summa autem origo, ut Augustinus ostendit in libro De vera Religione,intelligitur Deus Pater, a quo sunt omnia, a quo Filius et Spiritus sanctus. Perfectissima pulcritudo intelligitur Filius, scilicet veritas Patris, nulla ex parte ei dissimilis, quam cum ipso et in ipso Patre veneramur, quae forma est omnium, quae ab uno facta sunt et ad unum referuntur, quae tamen omnia nec fierent a Patre per Filium neque suis finibus salva essent, nisi Deus summe bonus esset, qui et nulli naturae, quod ab illo bona esset, invidit, et ut in bono ipso maneret, alia quantum vellet, alia quantum posset, dedit; quae bonitas intelligitur Spiritus sanctus, qui est donum Patris et Filii. Quare ipsum donum Dei cum Patre et Filio aeque incommutabile colere et tenere nos convenit. Per considerationem itque creaturarum unius substantiae Trinitatem intelligimus, scilicet unum Deum Patrem, a quo sumus, et Filium, per quem sumus, et Spiritum sanctum, in quo sumus, scilicet principium, ad quod recurrimus, et formam quam sequimur, et gratiam qua reconciliamur; unum scilicet, quo auctore conditi sumus, et similitudinem eius, per quam ad unitatem reformamur, et pacem, qua Unitati adhaeremus: scilicet Deum, qui dixit: "fiat;"et Verbum, per quod factum est omne, quod substantialiteret naturaliter est; et Donum benignitatis eius, qua placuit quod ab eo per Verbum factum est et reconciliatum est auctori, ut non interiret."

Ecce ostensum est, qualiter in creaturis aliquatenus imago Trinitatis indicatur; non enim per creaturarum contemplationem sufficiens notitia Trinitatis potest haberi vel potuit sine doctrinae vel interioris inspirationis revelatione. Unde illi antiqui philosophi quasi per umbram et de longinquo viderunt veritatem, deficientes in contuitu Trinitatis, ut magi Pharaonis in tertio signo. Adiuvamur tamen in fide invisibilium per ea, quae facta sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1