Text List

Capitulum 1

Capitulum 2

Hic potest solvi quaestio superius proposita, ubi quaerebatur, cum Spiritus sanctus dicatur datum vel donatum -- quod autem datur refertur et ad eum qui dat, et ad illum cui datur -- et cum Spiritus sanctus det se ipsum, utrum ad se ipsum relative dicatur, cum dicitur dari vel donari.

Cui quaestioni respondentes dicimus, Spiritum sanctum dici datum vel donatum relative et ad dantem, et ad illum cui datur. Dans autem sive donator est Pater cum Filio et Spiritu sancto. nec tamen dicimus, Spiritum sanctum referri ad se, sed appellatio dati vel donati refertur et ad dantem et ad recipientem, quia non potest aliquid dici datum, nisi ab aliquo et alicui detur. Cum autem Spiritus sanctus dari a se vel datus a se dicitur, relative quidem dicitur ad illum cui datur; et est appellatio relativa, et in illo cui datur mutatio fit, non in dante.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1