Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Praeterea considerari oportet, cum tres personae coaequales sibi sint, utrum relative hoc dicatur, an secundum substantiam; et si relative, utrum secundum relationem, an secundum essentiam consideranda sit aequalitas; deinde, quid sit ipsa aequalitas.

Ad quod dicimus, quia, sicut simile nihil sibi est, -- "similitudo enim, ut ait Hilarius, sibi ipsi non est" -- ita et aequale aliquid sibi non dicitur, ac per hoc, sicut simile, ita et aequale relative dicitur. Dicitur ergo relative Filius aequalis Patri et utrique Spiritus sanctus.

Est tamen aequalis Patri Filius et utrique Spiritus sanctus propter summam simplicitatem essentiae et unitatem; aequalis est igitur Filius Patri secundum substantiam, non secundum relationem.

Unde Augustinus in V libro De Trinitate ait: "Quaerimus, secundum quid aequalis sit Patri Filius." "Non secundum hoc, quod ad Patrem dicitur, Filius aequalis est Patri; restat igitur, ut secundum id aequalis sit, quod ad se dicitur; quidquid autem ad se dicitur, secundum substantiam dicitur; restat ergo, ut secundum substantiam sit aequalis. Eadem igitur est utriusque substantia."

Item in VI libro: "Satis est videre, nullo modo Filium aequalem esse Patri, si in aliquo, scilicet quod pertineat ad significandum eius substantiam, inaequalis invenitur. In omnibus ergo aequalis est Patri Filius et est eiusdem substantiae." "Aequalis est etiam Spiritus sanctus Patri et Filio et in omnibus aequalis propter summam simplicitatem illius substantiae." Ex his perspicuum fit, quod secundum substantiam Filius est aequalis Patri et utrique Spiritus sanctus, et appellatio tantum relativa est.

Aequalitas ergo Patris et Filii non est relatio vel notio, sed propter naturae unitatem indisparitas.

Hoc idem etiam dicimus de simili et similitudine. Cum enim dicitur Filius similis Patri, relative quidem dicitur, sed similis est Patri propter unitatem essentiae. Est ergo appellatio tantum relativa, similitudo vero est "indifferens essentia."

Unde quibusdam non indocte videtur, nomine aequalitatis vel similitudinis non aliquid poni, sed removeri, ut ea ratione dicatur Filius aequalis Patri, quia nec maior est eo nec minor, et hoc propter unitatem essentiae. Ita et similis dicitur, quia nec diversus nec alienus nec in aliquod dissimilis, et hoc propter essentiae simplicitatem. Non ergo secundum quod Filius est genitus a Patre, aequalis vel inaequalis est patri, nec similis vel dissimilis, sed aequalis et similis secundum substantiam.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1