Capitulum 2
Capitulum 2
Non est hic praetereundum, quod illustris vir Hilarius proprietates personarum assignans dicit, aeternitatem esse in Patre, speciem in Imagine, usum in Munere. Quae tantae difficultatis sunt verba, ut in eorum intelligentia atque explanatione vehementer laboraverit Augustinus, ut ipse ostendit in VI libro De Trinitate ita dicens: "Quidam, cum vellet brevissime singularum in Trinitate personarum insinuare propria, aeternitas est, inquit, in Patre, species in Imagine, usus in Munere. Et quia non mediocris auctoritatis in tractione Scripturarum et assertione fidei vir extitit -- Hilarius enim hoc in libris suis posuit -- horum verborum, id est Patris et Imagines et Muneris, aeternitatis, speciei et usus, abditam scrutatus intelligentiam, quantum valeo, non eum secutum arbitror in aeternitatis vocabulo, nisi quod Pater non habet patrem, de quo sit; Filius autem de Patre est, ut sit, atque ut illi coaeternus sit."
"Imago enim, si perfecte implet illud cuius imago est, ipsa coaequatur ei, non illud imagini suae; in qua imagine speciem nominavit, credo, propter pulcritudinem, ubi est tanta congruentiaet prima aequalitas et prima similitudo, nulla in re dissidens et nullo modo inaequalis et nulla ex parte dissimilis, sed ad identitatem respondens ei cuius imago est; ubi est prima et summa vita, cui non est aliud vivere et aliud esse, sed idem; et primus ac summus intellectus, cui non est aliud vivere et aliud intelligere, sed idem, hoc est, unum, tanquam verbum perfectum, cui non desit, aliquid, et ars quaedam omnipotentis et sapientis Dei, plena omnium rationum viventium incommutabilium, et omnes unum in ea, sicut ipsa unum de uno, cum quo unum; ibi novit omnia Deus, quae fecit per ipsam."
"Est autem ineffabilis quidam complexus Patris et Imaginis, qui non est sine perfruitione, sine caritate, sine gaudio. Illa ergo dilectio, delectatio, felicitas vel beatitudo -- si tamen aliqua humana voce digne dicitur -- usus ab illo appellata est breviter, et est in Trinitate Spiritus sanctus non genitus, sed genitoris genitique suavitas, ingenti largitate atque ubertate perfundens omnes creaturas pro captu earum." "Itaque illa tria et a se invicem determinari videntur, et in se infinita sunt." "Qui videt hoc vel "ex parte vel per speculum et in aenigmate", gaudeat cognoscens Deum et gratias agat; qui vero non videt, tendat per pietatem ad videndum, non per caecitatem ad calumniandum, quoniam unus est Deus, sed tamen Trinitas."
Ecce habes, qualiter verba Hilarii praemissa accipienda sint, licet tantae sint profunditatis, ut etiam adhibita expositione, vix aliquatenus ea intelligere valeat humanus sensus, cum et ipsa eorum explanatio, quam hic Augustinus edidit, plurimum in se habeat difficultatis et ambiguitatis.
Non enim secundum praemissam expositionem distinguuntur hic tres illae proprietates superius assignatae, sed ipsae hypostases distinctae ab invicem monstrantur. Aeternitatis tamen nomine eadem videtur designata proprietas, quam notat hoc nomen ingentius. Sed videamus, quid sit quod ait: "Imago si perfecte implet illud cuius imago est, ipsa coaequatur ei, non illud imagini suae." Videtur enim dicere, quod Filius, qui est imago Patris, coaequatur Patri, non Pater Filio, cum et Filius dicatur aequalis Patri in Scriptura, et Pater Filio; sed Filius hoc habet a Patre, ut sit ei aequalis, Pater autem non habet a Filio, et tamen Filius plene ac perfecte aequalis est Patri, id est imago ei cuius est imago.
Hilarius in libro De Synodis: "Imago eius, ad quem imaginatur species indifferens est. Neque enim sibi ipse quisquam imago est; sed eum cuius imago est, necesse est ut imago demonstret. Imago igitur est rei ad rem coaequandam et imaginata et indiscreta similitudo. Est ergo pater, est et Filius, quia imago Patris est Filius; et quia imago est, ut rei imago sit, speciem necesse est et naturam et essentiam, secundum quod imago est, in se habeat auctoris."
Propria igitur pesonarum in praedictis verbis assignasse dicitur Hilarius, quia relativa nomina personarum posuit, scilicet Patris, Imaginis et Muneris, quae relative dicuntur de personis et proprietates notant, quibus distinguuntur personae. Ita enim dicitur Spiritus sanctus munus relative, sicut donum. Verumtamen ipsas proprietates aliis tribus nominibus non significavit, iuxta prae dictam Augustini expositionem, nisi solo nomine aeternitatis, quo non ipsam paternitatem, sed eam voluit intelligi notionem, qua dicitur ingenitus.
Hilarius in libro De Synodis: "Si quis innascibilem et sine initio dicat Filium, quasi duo sine principio et duo innascibilia et duo innata dicens, duos faciat deos: anathema sit. Caput enim, quod est principium omnium Filius;caput autem, quod est principum Christi, Deus. Sic enim ad unum ininitiabilem omnium initium per Filium universa referimus; Filium innascibilem confiteri, impiissimum est. Iam enim non erit Deus unus, quia Deum unum praedicari, natura unius innascibilis Dei exigit. Cum ergo Deus unus sit; duo innascibiles esse non possunt; cum idcirco Deus unus sit -- cum est Pater Deus sit, et Filius Dei Deus sit -- quia innascibilitas sola penes unum sit. Filius autem idcirco Deus, quia ex innascibili essentia natus existat. Caput enim omnium Filius est, sed caput Filii Deus est, et ad unum Deum omnia hoc gradu et hac confessione referuntur, cum ab eo sumant universa principum, cum ipse principum sit".
Idem in eodem: "Omnibus creaturis substantiam voluntas Die attulit, sed naturam dedit Filio ex impassibili ac non nata substantia perfecta nativitas. Talia enim cuncta creata sunt, qualia Deus esse voluit. Filius autem natus ex Deo talis subsistit, qualis et Deus est, nec dissimilem sui edidit natura naturam; sed ex substantia Dei genitus naturae secundum originem attulit, non secundum creaturas voluntatis essentiam."
Illud etiam sciri oportet, quod earundem trium personarum distinctionem Augustinus ostendere volens sine expressione illarum trium proprietatum superius commemoratarum, in I libro De doctrina christiana si ait: "In Patre est unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque concordia: et tria haec unum omnia propter Patrem, aequalia omnia propter Filium, connexa omnia propter Spiritum sanctum. Itaque Pater et Filius ac Spiritus sanctus et singulus quisque horum Deus est, et simul omnes unus Deus, et singulus quisque horum plena substantia est, et simul omnes una substantia. Pater nec Filius est nec Spiritus sanctus; Filius nec Pater est nec Spiritus sanctus; Spiritus sanctus nec Pater est nec Filius, sed Pater tantum pater, et Filius tantum filius, et Spiritus sanctus tantum spiritus sanctus. Eadem tribus aeternitas, eadem incommutabilitas, eadem maiestas, eadem potestas". In his verbis aperte insinuatur personarum trium distinctio.
On this page