Capitulum 3
Capitulum 3
Sed plurimos movet, quod Patri attribuit unitatem, Filio aequalitatem. Cum enim unitas dicatur secundum substantiam, non tantum in Patre est, sed et in Filio, et in Spiritu sancto; et aequalitas una est Patris et Filii et Spiritus sancti. Cur ergo Patri attribuitur unitas et Filio aequalitas?
Forte eadem ratione attribuitur Patri unitas secundum Augustinum, qua supra eidem aeternitas secundum Hilarium: quia videlicet Pater ita est, ut ab alio non sit, et quia Filium genuit unum secum Deum, et Spiritus ab eo procedit unus cum eo Deus. Unitas ergo in Patre esse dicitur, quia nec est aliquid aliud, a quo sit -- non enim ab alio est -- nec ab eo aliquid vel est ab aeterno, quod unum cum eo non sit; Filius enim et Spiritus sanctus unum sunt cum Patre. Unde Veritas ait: "Ego et Pater unum sumus."
On this page