Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Hic dici oportet, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus recte dicuntur esse unum et unus Deus, sed non unus. Res enim duae vel plures recte possunt dici unum esse, si sint unius essentiae, et earum una sit natura. Unus autem vel una non potest dici de diversis rebus, nisi addatur, quid unus vel una; quo addito, recte potest dici de rebus et unius et diversae substantiae.

Unde Augustinus in VI libro De Trinitate ait sic: "Nescio, utrum inveniatur in Scripturis dictum, unum sunt, quorum est diversa natura. Si autem et aliqua plura eiusdem naturae sint, et diversa sentiant, non sunt unum, in quantum diversa sentiunt. Cum ergo sic dicitur unum, ut non addatur quid unum, et plura unum dicuntur; eadem natura atque essentia, non dissidens neque dissentiens significatur".

"Unde Paulus et Apollo, qui et ambo homines erant et idem sentiebant, unum esse dicuntur, cum dicitur: "Qui plantat et qui rigat unum sunt."Cum vero additur quid unum, potest aliquid significari ex pluribus unum factum, quamvis diversis natura; sicut anima et corpus non possunt utique dici unum -- quid enim tam diversum? -- nisi addatur vel subintelligatur, quid unum, id est unus homo. Unde Apostolus: "Qui adhaeret, inquit, Domino unus spiritus est."Non dixit: Unus est, vel unum sunt, sed addidit spiritus. Diversi sunt enim natura spiritus hominis et spiritus Dei, sed inhaerendo fit spiritus hominis unus spiritus cum Deo," quia particeps fit veritatis et beatitudinis illius. Si ergo de his quae diversae substantiae sunt, recte dicitur, quod sint unus spiritus, quanto magis qui unius substantiae sunt, recte dicuntur unus Deus esse? "Pater ergo et Filius unum sunt, utique secundum unitatem substantiae, et unus Deus."

In quo Ariana haeresis damnatur, quae Patrem et Filium et Spiritus sanctum, ut ait Augustinus in libro De haeresibus, non vult esse unius eiusdemque substantiae atque naturae vel, ut expressius dicatur, essentiae, quae Graece dicitur usia, sed Filium esse creaturam. Nec non et Sabelliana, quae, ut ait Augustinus in eodem libro, dicebat, Christum eundem ipsum et Patrem et Spiritum sanctum esse, ut esset trinitas nominum sine subsistentia personarum.

"Utrum pestem, ut ait Augustinus Super Ioannem,elidit Veritas dicens: "Ego et Pater unum sumus."Utrumque audi, et adverte et unumet sumus,et a Charybdi et a Scylla liberaberis. Quod enim dixit unum,liberat te ab Ario; quod dixit sumus,liberat te a Sabellio. Si unum,ergo non diversum; si sumus,ergo et Pater et Filius: sumusenim non diceret de uno, nec unumde diverso. Erubescant ergo Sabelliani, qui dicunt, ipsum esse Patrem, qui est Filius, confundentes personas, qui et dicit sunt Patripassiani, quia dicunt, Patrem fuisse passum. Ariani vero dicunt, aliud dicunt, Patrem fuisse passum. Ariani vero dicunt, aliud Patrem esse, aliud Filium, non unam substantiam sed duas: Patrem maiorem, Filium minorem. Noli hoc dicere, tu catholice!In medio ergo naviga, utrumque periculosum latus devita et dic: Pater pater est , et Filius filius est; alius Pater, alius Filius, sed non aliud, immo hoc iopsum, quia unus Deus."

Ecce ostensum est, quare unitas esse in Patre dicatur, cum tres illi unum sint.

Hilarius in libro De Synodis: "Minus forte expresse videtur de indifferenti similitudine Patris et Filii fides locuta esse, cum de Patre et Filio et Spiritu sancto ita senserit significatam in nominibus propriam uniuscuiusque nominatorum substantiam et ordinem et gloriam, ut sint quidem per substantiam tria, per consonantiam vero unum. Volens igitur congregata sanctorum Synodus impietatem illam perimere, quae veritatem Patris et Filii et Spiritus sancti nominum numero eluderet, ut, non subsistente causa uniuscuiusque nominis, triplex nuncupatio obtineret sub falsitate nominum unionem, et Pater solus atque unus idem et ipse haberet et Spiritus sancti nomen et Filii. Idcirco tres substantias esse dixerunt, subsistentium personas per substantias edocentes, non substantiam Patris et Filii diversitate dissimilis essentiae separantes. Quod autem dictum est, ut sint quidem per substantiam tria, per consonantiam vero unum, non habet calumniam; quia connominato Spiritu, id est Paraclito, consonantiae potius quam essentiae per similitudinem substantiae praedicari convenit unitatem."

Idem in eodem: "Cum Deum Patrem confitemur, et Christum Dei Filium praedicamus, et inter haec duorum deorum sit irreligiosa confessio, non possunt secundum naturae indifferentiam et nomen indifferens non unum esse in essentiae genere, quorum essentiae nomen non licet esse nisi unum. Non enim religiosa unitas nominis ex indifferentis naturae essentia constitutam personam genitae ademit essentiae, ut unica ac singularis Dei substantia per unionem nominis intelligatur, cum utriusque essentiae nomen unum, id est Deus unus, ob indiscretae in utroque naturae indissimilem substantiam praedicetur."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4