Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Nunc videamus, quare aequalitas dicatur esse in Filio, cum una et summa sit aequalitas trium.

Hoc ideo forte dictum est, quia Filius genitus est a Patre aequalis Gignenti et dono, quod ab utroque procedit, et ideo illa tria dicuntur esse aequalia propter Filium. Filius enim habet a Patre, ut sit ei aequalis et Spiritui sancto; et Spiritus sanctus ab utroque habet, ut sit aequalis utrique. Hoc autem sine assertionis supercilio et maioris intelligentiae praeiudicio dicimus, malentes in apertione tam clausorum sermonum peritiores audire, quam aliquid aliis influere.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5