Capitulum 6
Capitulum 6
Quod autem in Spiritu sancto dicitur esse utriusque concordia et per eum omnia connexa, facilior est intelligentia nobis praemissa ad mentem revocantibus.
Supra enim secundum auctoritates Sanctorum dictum est, quod Spiritus sanctus amor est, quo Pater diligit Filium, et Filius Patrem. Recte igitur Spiritus sanctus dicitur connexio vel concordia Patris et Filii, et per eum omnia connexa.
On this page