Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Hic oritur quaestio ex praedictis deducta. Dictum est enim supra atque Sanctorum auctoritatibus ostensum, quod Spiritus sanctus est communio Patris et Filii, et amor quo Pater et Filius se invicem diligunt. Ideo quaeritur, utrum Pater vel Filius per Spiritum sanctum vel Spiritu sancto diligat. Quod utique videtur oportere dici secundum auctoritates supra postas, quibus ostenditur, Spiritum sanctum esse, quo genitus a gignente diligatur, genitoremque suum diligat.

Sed contra: Si Pater vel Filius dicatur diligere per Spiritum sanctum, videtur esse per Spiritum sanctum, quia non est aliud Deo esse, et aliud diligere, sed idem; quia ait Augustinus in XV libro De Trinitate: "Quidquid secundum qualitates in illa simplici natura dici videtur, secundum essentiam est intelligendum," ut: bonus, magnus, immortalis, sapiens, diligens et huiusmodi. Ideoque, si Pater vel Filius diligit per Spiritum sanctum, per ipsum Spiritum esse videtur. neque tantum essentia sua diligit, sed etiam Dono.

Huic quaestioni, cum altitudinem nimiae profunditatis contineat, id solum respondemus, quod Augustinus significare videtur, scilicet quod Pater et Filius se diligant et unitatem servent non solum essentia sua, sed suo Dono proprio; quod licet supra positum sit, iterare tamen non piget, quia sic expedit.

Ait ergo in VI libro De Trinitate ita: "Manifestum est, quod non aliquid duorum est, quo uterque coniungitur, quo genitus a gignente diligatur, genitoremque suum diligat, suntque non participatione, sed essentia sua, neque dono superioris alicuius, sed suo proprio "servantes unitatem pacis."" Ecce hic dicit, quod essentia sua et Dono suo servant unitatem.

Idem in XV libro De Trinitate: "In illa Trinitate, quis audeat dicere, Patrem nec se nec Filium nec Spiritum sanctum diligere nisi per Spiritum sanctum?" Hic aperte ostendit, Patrem non tantum per Spiritum sanctum diligere; non autem simpliciter dicit, Patrem non diligere per Spiritum sanctum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1