Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Praeterea diligenter investigari oportet, utrum pater sit sapiens sapientia, quam genuit, quae tantum Filius est.

Quod videtur a simili posset probari. Si enim diligit amore, qui ab ipso procedit, cur non est sapientia vel intelligentia quam genuit, sapit vel intelligit?

"Hanc quaestionem urgere videtur, ut ait Augustinus in VII libro De Trinitate,quod scripsit Apostolusdicens "Christum, Dei virtutem et Dei sapientiam,"ubi quaeritur, utrum ita sit Pater sapientiae et virtutis suae, ut haec sapientia sapiens sit, quam genuit, et hac virtute potens, quam genuit." "Sed absit, ut ita sit: quia si hoc est ibi esse quod sapere, non per illam sapientiam, quam genuit, sapiens est Pater; alioquin non ipsa ab illo, sed ille ab ipsa est. Si enim sapientia, quam genuit, causa est illi ut sapiens sit, etiam ut sit, ipsa illi causa est; quod fieri non potest, nisi gignendo eum aut faciendo; sed nec genitricem nec conditricem Patris ullo modo quisquam dixerit sapientiam. Quid enim est insanius? Ergo Pater ipsa sapientia est, qua sapiens est; Filius vero dicitur sapientia Patris" et virtus Patris: non quia pater per eum sit sapiens vel potens, sed quia Filius, sapientia et virtus, est de Patre, sapientia et virtute. Ex his patet, quod Pater non es sapiens sapientia genita, sed se ipso sapientia ingenita.

Augustinus in libro 83 Quaestionum: "Cum sapiens dicitur, et sapientia sapiens dicitur sine qua eum vel fuisse aliquando vel esse posse, nefas et credere, non participatione sapientiae sapiens dicitur, sicut anima, quae et esse et non esse sapiens potest; sed quod eam ipse genuerit, qua sapiens dicitur sapientia."

Animadverte, lector, Patrem dici sapientem genita sapientia, quod aliis obviat testimoniis. Verum hoc Augustinus corrigit in libro Retractationum inquiens: "Dixi in libro 83 Quaestionumde Patre, quod eam ipse genuit quae sapiens dicitur sapientia; sed melius istam quaestionum in libro postea De Trinitatetractavi."

Post haec quaeri solet a quibusdam, utrum Filius sit sapiens sapientia genita, vel ingenita. Si enim non est sapiens sapientia genita, nec se ipso sapiens est; si vero sapientia genita sapiens est, non videtur esse sapiens sapientia ingenita; et ita non videtur esse sapiens a Patre, cum a Patre habeat omnia.

Ad quod dicimus, quia una est sapientia Patris et Filii et Spiritus sancti, sicut una essentia, quia sapientia in illius naturae simplicitate est essentia; et tamen Filius tantum est sapientia genita, et Pater tantum sapientia ingenita; et sapientia genita est de sapientia ingenita vel a sapientia ingenita. Et cum idem sit ibi esse quod sapientem esse, relinquitur, ut sapientia genita sit sapiens de sapientia ingenita.

Non ergo Filius dicitur sapientia Dei, tannquam ipse solus sit intelligens vel sapiens sibi et Patri et Spiritui sancto; quia, ut ait Augustinus in libro XV De Trinitate: "Si solus ibi Filius intelligit et sibi et Patri et Spiritui sancto, a illam reditur absurditatem, ut Pater non sit sapiens de se ipso, sed de Filio, nec sapientia sapientiam genuerit, sed ea sapientia Pater dicatur sapiens esse, quam genuit: ubi enim non est intelligentia, nec sapientia potest esse. Ideoque, si Pater non intelligit ipse sibi, sed Filius intelligit Patri, profecto Filius Patrem sapientem facit. Et si hoc est Deo esse quod sapere, et ea illi essentia est quae sapientia; non illius a Patre, quod verum est, sed a Filio Pater potius habet essentiam; quod absurdissimum es atque falsissimum. Est ergo Deus Pater sapiens ea quae ipse est sua sapientia; et Filius, sapientia Patris, est sapiens de sapientia quae est Pater, de quo est genitus Filius. Ita et Pater est intelligens ea quae ipse est sua intelligentia: non enim esset sapiens, qui non esset intelligens. Filius autem, intelligentiaPatris, de intelligentia genitus est, quae est Pater, de qua et intelligens est."

Proinde Pater est sapientia, et Filius sapientia, et uterque una sapientia, et tamen solus Pater est ingentia sapientia, et Filius solus genita sapientia; nec tamen alia sapientia Pater, alia Filius, sed una eademque; sicut Pater est Deus ingenitus, et Filius est Deus genitus, neque Deus genitus est Deus ingenitus; non ideo tamen alius Deus est Pater, alius Filius, sed unus Deus uterque, non autem unus. Alius est enim genitus, alius ingenitus, sed non alius Deus, immo uterque unum sive unus Deus. ita non est sapientia genita sapientia ingentia, sed alia est sapientia genita, alia ingentia; non est tamen alia sapientia, sed una eademque sapientia.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2