Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Ex praedictis constat, quod Filius non est sapiens a se neque de se, sed a Patre et de Patre. Quaeri autem solet, utrum Filius sit sapiens se ipso vel per se ipsum.

Quidam dicunt, multiplicem hic fieri intelligentiam, et ideo distinguendum fore, ita ut, cum dicis, Filium esse sapientem se ipso vel per se ipsum, si sui natura et essentia sapientem intelligas, verus sit intellectus; si vero a se ipso vel de se ipso sapientem esse intelligas, falsitati subiectam habes intelligentiam.

Alii vero simpliciter et absque determinatione concedunt huiusmodi locutiones: Filius sapiens est per se, sed non a se vel de se; et Filius est Deus per se, et est per se, sed non a se vel de se; hoc confirmantes verbis Hilarii, qui Filium non a se, sed per se agere, in libro De Trinitate ait: "Naturae, inquit cui contradicis, haeretice, haec unitas est, ut ita per se agat Filius, ne a se agat, et ita non a se agat, ut per se agat. Intellige Filium agentem, et per eum Patrem agentem. Non a se agit, cum Pater in eo maneremonstratur; per se agit, cum secundum nativitatem Filii agit ipse quae placita sunt. Infirmus sit non a se agendo, nisi a Deo ipse agit: non sit vero in unitate naturae, si quae agit et in quibus placet non per se agit." Sicut ergo, inquiunt, Filius per se agit, sed non a se, ita Filius debet dici sapiens per se, sed non a se; sic et per se Deus est, vel esse dicendus est, ut aiunt, sed non a se vel de se.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3