Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Post haec a quibusdam quaeri solet, utrum una tantum sit sapientia Patris; quod non esse, nituntur probare hoc modo: Filius, inquiunt, est sapientia Patris genita, qua Pater sapiens non est; est igitur aliqua sapientia Patris, qua sapiens non est; est autem et sapientia Patris ingenita, et ea Pater sapiens est; est ergo quaedam sapientia Patris, qua sapiens est, et ipsa non est illa sapientia Patris, qua Pater sapiens non est; non est ergo una tantum sapientia Patris.

Item, sapientia ingenita est sapientia Patris, et sapientia genita est sapientia Patris; non est autem sapientia ingentia sapientia genita; non est igitur una tantum sapientia Patris.

Haec et his similia tanquam sophistica et a veritate longinqua cunctisque in theologia peritis patentia abiicimus, responso indigna advertentes, id tamen adiicientes, quia una est tantum sapientia Patris, sed non uno modo dicitur. Nam sapientia Patris dicitur illa quam genuit, et sapientia Patris dicitur ea quae sapiens est; diversa est ergo ratio dicti. Illa enim dicitur patris, quia eam genuit; et ea dicitur Patris, quia ea sapit. Una est tamen sapientia Patris, quia sapientia genita est eadem sapientia, et ea qua sapiens est, sive ea qua sapiens est intelligatur persona Patris, sive essentia Patris; quia persona Patris, quae intelligitur, cum dicitur sapientia ingenita, et persona Filii, quae significatur, cum dicitur sapientia genita, una eademque sapientia est, quae essentia divina intelligitur communis tribus personis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4