Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Et sicut in Trinitate dilectio est, quae est Pater, Filius et Spiritus sanctus, quae est ipsa essentia deitatis; et tamen Spiritus sanctus dilectio est, quae non est Pater vel Filius, nec ideo duae dilectiones sunt in Trinitate -- quia dilectio, quae proprie Spiritus sanctus est, est dilectio, quae Trinitas est, non tamen ipsa Trinitas est; sicut Spiritus sanctus est essentia, quae Trinitas est, non tamen ipse Trinitas est -- ita in Trinitate sapientia est, quae est essentia divina; et tamen Filius est sapientia, quae non est pater vel Spiritus sanctus. Nec ideo duae sapientiae ibi sunt, quia sapientia, quae proprie est Filius, est sapientia, quae est Trinitas, ipsa tamen non est Trinitas; sicut est essentia Filius, quae est Trinitas, ipse tamen non est Trinitas.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5