Capitulum 6
Capitulum 6
Praeterea diligenter notandum est, quod ea ratione, qua Pater non dicitur esse sapiens sapientia, quam genuit, videtur fore dicendum, quod Pater non diligat Filium, vel Filius Patrem ea dilectione, quae ab utroque procedit, scilicet quae proprie Spiritus sanctus est. Sicut enim idem est Deo sapere quod esse, ita idem est ei diligere quod esse. Ideoque, sicut negatur Pater esse sapines sapientia, quam genuit -- quia si ea diceretur sapiens, non ipsa ab eo, sed ipse ab ea intelligeretur esse -- videtur non debere concedi, quod Pater vel Filius diligat dilectione, quae tantum Spiritus sanctus est; quia si ea diligit Pater vel Filius, non Spiritus sanctus videtur esse a Patre et Filio, sed Pater et Filius a Spiritu sancto, quia idem est ibi diligere quod esse.
At supra dictum est atque auctoritate sancitum Augustini, "quod in Trinitate tria sunt: Unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio;" "et non est aliquis duorum, quo genitus a gignente diligitur et genitorem suum diligit." Quibus verbis aperte significatur Patrem Filium, et Filius Patrem diligere ea etiam dilectione, quae non est aliquis eorum, sed tantum Spiritus sanctus. Cum igitur idem ibi sit diligere quod esse, quomodo dicitur Pater vel Filius non esse ea dilectione, qua alter alterum diligit, cum ideo pater negetur sapere sapientia quam genuit, ne ea esse intelligatur?
Difficilem esse mihi hanc fateor quaestionem, praecipue cum ex dictis oriatur, quae similem videntur habere rationem; quod meae intelligentiae attendens infirmitas turbatur, cupiens magis ex dictis Sanctorum referre quam affere.
"Optimus enim lector est, inquit Hilarius in I libro De Trinitate, qui dictorum intelligentiam exspectet ex dictis potius quam imponat, et retulerit magis, quam attulerit, neque cogat id videri dictis contineri, quod ante lectionem praesumserit intelligendum. Cum igitur de rebus Dei sermo est, concedamus Deo sui cognitionem, dictisque eius pia veneratione famulemur."
Investiget ergo diligenter pius lector dictorum rationem, si forte dictorum aliquam valeat reperire causam, qua nota, praemissa quaestio aliquatenus explicari valeat. Ego autem quaestionem non absolvens, sed errorem excludens, profiteor, non ita dictum esse, Patrem diligere Filium, vel Filium Patrem ea dilectione, quae ab utroque procedit, quae non est aliquis eorum sed tantum Spiritus sanctus, tanquam ea dilectione Pater sit vel Filius. Sed sic ea Pater diligit Filium, et Filius Patrem, ut etiam Pater per se ea, quae ipse est, dilectione diligat -- sic et Filius -- non autem sic, ut Pater per se non diligat et Filius, sed per eam tantum. "Quis haec in illa Trinitate, inquit Augustinus, opinari vel affirmare praesumat?"
On this page