Capitulum 1
Capitulum 1
Post supradicta interius considerari atque subtiliter inquiri oportet, utrum proprietates personarum, quibus ipsae personae determinantur, sint ipsae personae et sint Deus, id est divina essentia, an ita sint in personis, ut non sint personae, ac per hoc nec divina essentia.
Quod enim in personis sint proprietates, nemo inficiari audet, cum aperte clamet auctoritas, quod "in personis est proprietas, et in essentia unitas." Superius quoque multis Sanctorum testimoniis astruximus, personas proprietatibus distingui atque determinari, ipsasque proprietates, tres scilicet, propriis expressimus vocabulis. Cum ergo proprietates ipsae ab aeterno fuerint, quibus ipsae personae determinantur et differunt, quomodo essent, si in eis non essent; et quomodo in eis essent, et ipsae personae non essent, quin ibi esset multiplicitas?
Quocirca sicut proprietates esse in personis, ita et eas esse personas confitemur, sicut supra auctoritate Hieronymi, ut non pigeat revocare ad mentem, protestati sumus, in Expositione fidei ita dicentis: "Sabellii haeresim declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus. Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est personas vel, ut Graeci exprimunt, hypostases, hoc est subsistentias, confitemur." Ecce aperte dicit personas proprietatibus distingui, et ipsas proprietates esse personas; cuius hic verba perstringimus, quia supra latius posuimus.
Cumque de simplicitate deitatis supra dissereremus, auctoritatibus Sanctorum, scilicet Augustini, Hilarii, Isidori nec non et Boethii, evidenter monstravimus, Deum hoc esse omnino quod in se habet, excepto quod Pater habet Filium, nec est Filius, et Filius habet Patrem, nec est Pater; et sic esse in natura trium, ut qui habet, hoc sit quod habet, et totum, quod ibi est, unum esse, unam vitam esse; quae modo non iteramus, ne fastidium lectori ingeramus. Si ergo proprietates ibi sunt, singula earum est id in quo est, et unum eademque vita singulae sunt. Fateamur ergo, et proprietates esse in tribus personis, et ipsas esse personas atque divinam essentiam.
Quod enim proprietas etiam divina natura sit, ostendit Hilarius dicens, nativitatem Filii esse naturam unde ipsa est, in libro VII De Trinitate: "Utriusque natura non differt: unum sunt Pater et Filius. Habet igitur hoc sacramenti nativitas, ut complectatur in se et nomen et naturam et potestatem, quia nativitas non potest non esse ea natura, unde nascatur Filius."
Supra etiam dicit, "quia proprium Patris est, quod semper Pater est, et proprium Filii, quod semper Filius est," significans quod proprietas Patris est Pater, et proprietas Filii est Filius.
His aliisque pluribus auctoritatibus aperte significari videtur, quod proprietas Filii Filius sit, sic et Deus; ita et proprietas Patris et proprietas Spiritus sancti.
Hoc autem aliqui negant dicentes, quidem proprietates in personis esse, sed non esse personas ipsas, quia ita dicunt esse in personis vel in essentia divina, ut non sint interius, sicut ea sunt quae secundum substantiam de Deo dicuntur, ut: bonitas, iustitia, sed extrinsecus affixa sunt. Atque ita esse, rationibus probare contendunt. Si enim, inquiunt, proprietates personae sunt, non eis personae determinantur.
Contra quod dicimus, quia etiam se ipsis personae differunt, sicut supra Hieronymus loquens de Patre et Filio et Spiritu sancto dicit: "Substantia unum sunt, sed personis ac nominibus distinguuntur."
Sed iterum addunt: Si proprietates ipsae divina essentia sunt, cum essentia non differant tres personae, nec proprietatibus differunt. Quomodo enim differt Pater a Filio, eo quod divina essentia est, cum in essentia unum sint?
Horum doctrinis novis et humanis commentis verbo Hilarii respondeo: "Immensum est quod exigitur et incomprehensibile; extra significantiam sermonis est, extra sensus intentionem; non enuntiatur, non attingitur, non tenetur; verborum significantiam rei ipsius natura consumit; sensus contemplationem imperspicabile lumen obcaecat; intelligentiae capicitatemquod fine nullo continetur excedit. Mihi ergo in sensu labes est, in intelligentia stupor est, in sermone vero non iam infirmitatem, sed silentium confitebor; periculosum nimis est de tantis rebus ac tam reconditis aliquid ultra praescriptum caeleste proferre, ut ultra praefinitionem Dei, sermo de Deo sit. Forma fidei certa est; non ergo aliquid addendum est, sed modus constituendus audaciae; quidquid ultra quaeritur, non intelligitur."
Ceterum haereticorum improbitas, instinctu diabolicae fraudulentiae excitata, nondum quiescit, sed in tanta rerum quaestione addit: Si paternitas et filiatio in Deo, sive in divina essentia sunt, eadem igitur res sibi Pater est a Filius. Nam in quo paternitas est, Pater est; et in quo filiatio, Filius est. Si igitur una eademque res habet in se paternitatem et filiationem, ipsa et generat et generatur; quod dicentes in Sabellianam haeresim pertrahuntur, extendentes Patrem in Filium, cum ipsum sibi Filium proponant et Patrem. Si vero negaverint, in una Dei essentia paternitatem esse et filiationem, quomodo ergo dicunt esse Deum? His atque aliis argumentorum aculeis utuntur in suae opinionis assertionem, ut veritatis formam dissecent.
Quorum audaciae resistentes atque ignorantiae providentes, audebimus aliquid super hoc loqui. Paternitas et filiatio non ita esse omnino dicuntur in divina essentia sicut in ipsis hypostasibus, in quibus ita sunt, quod eas determinant, ut ait Ioannes Damascenus: "Characteristica idiomata sunt, id est determinativae proprietates hypostaseos, et non naturae; etenim hypostasim determinant et non naturam."
Ideoque, licet paternitas et filiatio sint in divina essentia, cum eam non determinent, non ideo potest dici, quod divina essentia et generet et generetur, vel quod eadem res sit sibi Pater et Filius. Ita enim proprietas determinat personam, ut hac proprietate hypostasis sit generans, et illa alia hypostasis sit genita; et ita non idem generat et generatur, sed alter alterum.
On this page