Capitulum 2
Capitulum 2
Sed forte quaeres, cum hae proprietates non possint esse in personis, quin eas determinent, quomodo in essentia divina esse possunt, ita ut non eam determinent.
Respondeo tibi et hic cum Hilario: "Ego nescio, non requiro, et consolabor me tamen. Archangeli nesciunt, Angeli non audierunt, saecula non tenent, Propheta non sensit, Apostolus non interrogavit, Filius ipse non edidit. Cesset ergo dolor quaerelarum; non putet homo sua intelligentia generationis sacramentum posset consequi. Absolute tamen intelligendus est Pater et Filius," et Spiritus sanctus. "Stat in hoc fine intelligentia verborum: Est Filius a Patre, qui est unigenitus ab ingenito, progenies a parente, vivus a vivo, non natura deitatis alia et alia, quia ambo unum." "Hoc credendo incipe, percurre, persiste; etsi non perventurum sciam, tamen gratulabor profecturum. Qui enim pie infinita prosequitur, etsi non contingat, aliquando tamen proficiet prodeundo. Sed ne te inseras in illud secretum, et arcano inopinabilis nativitatis ne te immergas, summam intelligentiae comprehendere praesumens; sed intellige incomprehensibilia esse."
His aliisque multis evidenter ostenditur, nobis nullatenus licere "maiestatem perscrutari," ius ponere potestati, modum circumscribere infinito.
Verumtamen nondum desistunt impatientiae spiritu agitati, sed opinionem suam etiam Sancorum auctoritatibus munire conantur, quibus ostendere volunt, proprietatem, qua Pater est Pater, et proprietatem, qua Filius est Filius, non esse Deum; ad hoc inducentes verba Augustini super illum locum Psalmi: "Et non est substantia," ita dicentis: "Deus est quaedam substantia. Unde etiam in fide catholica sic aedificamur, ut dicamus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse substantiae. Quid est unius substantiae? Quiquidest Pater, quod Deus est, hoc est Filius, hoc Spiritus sanctus. Cum autem Pater est, non illud est quod est. Pater enim non ad se, sed ad Filum dicitur; ad se autem Deus dicitur. Eo ergo quod vel quo Deus est, substantia est. Et quia eiusdem substantiae est Filius, proculdubio et Filius est Deus. At vero quod Pater est, quia non substantiae est, sed refertur ad Filium, non sic dicimus, Filium Patrem esse, sicut dicimus, Filium Deum esse."
Ex his verbis significari dicunt, quod proprietas Patris vel proprietas Filii non sit Deus vel essentia divina. Cum enim dicit: Eo quod Deus est, substantia est, sed quod Pater est, substantiae non est; aperte, inquiunt, ostendit, id esse substantiam, quo Deus est; id vero quo Pater est, non esse substantiam. Item cum ait: Pater non illud est quod est, ostendit, eum non esse Patrem, eo quod substantia est. Non enim simpliciter dixit: Pater non est illud quod est; sed ait: Cum Pater est, non illud est quod est, significans, quo Pater est non esse illud quo est, id est essentiam. Haec illi ita exponentes, sua commenta simplicibus et incautis vera videri faciunt.
Nos autem aliter ista intelligenda fore dicimus. Dicens enim: Eo quo Deus est, substantia est; sed quod Pater est, substantiae non est, hoc intelligi voluit, quia essentia Deus est, et deitate substantia est. Eo enim substantia est, quo Deus est, et e converso, cuius ea est deitas, quae substantia, et substantia, quae deitas; sed quod Pater est, non est substantiae, id est, non quo Pater est, eo substantia est, quia proprietate generationis Pater est, qua substantia non est. Ipsam tamen proprietatem substantiam esse non negavit. Ita etiam illud intelligendum est quod ait: Cum Pater est, non illud est quod est, id est, non illo Pater est, quod vel quo ipse est, id est essentia, sed notione.
Item illis verbis Augustini vehementer insistunt superius positis, scilicet Verbum, secundum quod sapientia est et essentia, hoc est quod Pater; secundum quod Verbum, non hoc est quod Pater. Si, inquiunt, Verbum non est hoc quod Pater, secundum quod est verbum, id ergo, quo Verbum est, non est illud quod Pater est; proprietas igitur, qua Verbum est, non est id quod Pater est; non est igitur divina essentia.
On this page