Capitulum 9
Capitulum 9
Unde Augustinus Super Genesim: "Haec visibilia, inquit, antequam fierent, non erant. Quomodo ergo Deo nota erant quae non erant? Et rursus: Quomodo ea faceret, quae sibi nota non erant? non enim quidquam fecit ignorans. Nota ergo fecit, non facta cognovit. Proinde, antequam fierent, et erant, et non erant: erant in Dei scientia, non erant in sua natura. Ipsi autem Deo non audeo dicere alio modo innotuisse, cum ea fecisset, quam illo quo ea noverat, ut faceret, "apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio."" Ecce hic habes, quia visibilia haec antequam fierent, in Dei scientia erant.
Ex hoc igitur sensu omnia dicuntur esse in Deo, et omne quod factum est dicitur esset vita in ipso ; non ideo, quod creatura sit Creator, vel quod ista temporalia essentialiter sint in Deo, sed quia in eius scientia semper sunt, quae vita est.
Inde est etiam, quod omnia dicuntur ei esse praesentia, non solum ea quae sunt, sed etiam ea quae praeterierunt, et ea quae futura sunt, secundum illud: "Qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt:" "quia ut ait Ambrosiusin libro De Trinitate,ita cognoscit ea quae non sunt, ut ea quae sunt." Et hac ratione omnia dicuntur esse in eo vel apud eum sive ei praesentia.
Unde Augustinus, super illum locum Psalmi " "Et pulcritudo agri mecum est,"ideo inquit, mecum est,quia apud Deum nihil praeteriit, nihil futurum est. Cum illo sunt omnia futura, et ei non detrahuntur iam praeterita. Cum illo sunt omnia cognitione quadam ineffabili sapientiae Dei." Ecce hic aperit Augustinus, ex qua intelligentia accipienda sint huiusmodi verba: Omnia sunt Deo praesentia, in Deo sunt omnia, vel cum Deo, vel apud Deum, vel in eo vita; quia ineffabilis omnium cognitio in eo est.
On this page