Capitulum 1
Capitulum 1
Solet hic quaeri, cum omnia dicantur esse in Dei cognitione seu praesentia, vel in Deo per cognitionem, et eius cognitio vel praesentia sit divina essentia, utrum concedendum sit, omnia esse in divina essentia vel in Deo per essentiam.
Ad quod dicimus, quia Dei cognitio eius utique essentia est, et eius praesentia, in qua sunt omnia, ipsius cognitio est, nec tamen omnia, quae sunt in eius praesentia vel cognitione, in eius essentia esse dici debent. Si enim hoc diceretur, intelligerentur esse eiusdem cum eo essentiae. In Deo enim dicitur esse per essentiam, quod est divina essentia, quod est Deus. Habet ergo Deus apud se in praesentia sua, quae non habet in sui natura.
Unde Augustinus de verbis Apostoli ita ait: " "Elegit nos ante mundi constitutionem."Quis sufficit hoc explicare? Eliguntur quin non sunt, nec errat qui eligit, nec vane eligit; eligit tamen et habet electos quos creaturus est eligendos, quos habet apud semetipsum non in natura sua, sed in praesentia sua." Nondum erant quibus promittebatur, sed et ipsi promissi sunt, quibus promittebatur.
Ecce hic aperte dicit, Deum apud semetipsum habere electos ante mundum, non in natura sua, sed in praesentia sua, cum tamen eius praesentia non sit aliud quam natura, quia ipsius praesentia est eius notitia. Potest tamen ad electos referri, cum ait: in natura sua, id est illorum. Illos quippe habuit ab aeterno apud se, non in natura sui, id est illorum, quia nondum erant, sed in sua praesentia, quia eos ita novit, ac si essent.
On this page