Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Post praedicta quaeritur, cum omnia dicantur esse in Deo, non per essentiam naturae, sed per cognitionem scientiae, et Deus sciat bona et mala, utrum concedendum sit simpliciter, mala esse in Deo, sive esse in Deo per cognitionem.

Scit enim Deus et scivit semper omnia, tam bona quam mala, etiam antequam fierent, et praescivit ab aeterno ea futura. Ideoque cum omnia bona dixerimus esse in Deo propter praesentiam cognitionis, eadem ratione videtur dicendum, omnia mala esse in eo, cum ea semper noverit, et per cognitionem ei praesentia fuerint. Praecognovit enim Deus ab aeterno quosdam futuros malos et eorum malitiam, ut ait Augustinus, praescivit, sed non praeparavit. Cum ergo peccata omnium sciat, nunquid intelligendum est, ea includi in illa generalitate locutionis, qua dicit Apostolus, omnia esse in Deo? "Ex ipso, inquit, et per ipsum et in ipso sunt omnia."

Sed quis, nisi insanus dixerit, mala esse in Deo? Illa enim esse in Deo intelliguntur, quae ex ipso et per ipsum sunt; ea vero per ipsum sunt et ex ipso, quorum auctor est: sed non auctor est; sed non auctor est nisi bonorum. Non ergo ex ipso vel per ipsum sunt nisi bona; ita ergo nec in ipso sunt nisi bona; non ergo mala in Deo sunt, quia, licet ea noscat, non tamen ita noscit omnino, ut bona. Mala quasi de longe cognoscit, ut ait Propheta, "et alta de longe cognoscit," id est superbiam. Et alibi ad Deum loquens de malis ait: "De absconditis tuis adimpletus est venter eorum."

Quod exponens Augustinus: "Abscondita, inquit, peccata sunt, quae a lumine tuae veritatis absconduntur." Sed quomodo peccata a lumine veritatis divinae absconduntur, cum a Deo sciantur? Si enim non sciret, quomodo de illis iudicaret, et pro illis malos damnaret?

Alibi Propheta dicit: "Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente" deest. Quod exponens Cassiodorus inquit: "Neque a bonis, neque a malis deest Deus, sed omnibus praesens et cognitor est." Cognoscit ergo Deus et bona et mala per scientiam, sed bona cognoscit etiam per approbationem, per beneplacitum; mala vero non.

Unde Cassiodorus Super Psalmum dicit: "Peccata abscondita Deo sunt, quia non novit, id est non approbat."

Et ex eo sensu Augustinus dixit ea abscondi a lumine Dei. Qui etiam in libro Ad Helvidium insinuat, cognitionem Dei variis modis accipiendam, inquiens: "Si ad scientiam referas, non ignorat Deus aliquos vel aliqua, qui tamen in iudicio quibusdam dicet: "Non novi vos,"sed eorum improbatio hoc verbo insinuata est." Ecce non cognoscere dicitur Deus quae non approbat, quae ei non placent. Apparet itaque, verum esse quod diximus, scilicet quia quodam modo cognoscit Deus bona, quo non cognoscit mala. Pariter quidem utraque eodemque modo noscit quantum ad notitiam, sed bona etiam approbatione et beneplacito cognoscit.

Et inde est, quod bona tantum dicuntur esse in Deo, non mala, et illa prope, haec longe, quia licet in Deo aliqua dicantur esse propter cognitionis praesentiam, et Deus bona et mala cognoscat, mala tamen non cognoscit nisi per notitiam, bona vera non solum per scientiam, sed etiam per approbationem et beneplacitum. Et ob talem cognitionem aliqua dicuntur esse in Deo, scilicet quia ita ea scit, ut etiam approbet, et placeant, id est, ita scit, ut eorum sit auctor.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2