Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Proinde si diligenter inspiciamus, idem videtur esse omnia esse ex Deo et per ipsum et in ipso.

Unde Ambrosius in III libro De Spiritu sancto: "Haec tria: "ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia;"unum esse, supra diximus. Cum dicit, per ipsumesse omnia, negavit in ipsoesse omnia. Eandem vim habent omnia haec, scilicet in ipsoet cum ipsoet per ipsum,et unum in his atque consimile, non contrarium intelligitur."

Ecce habes, quia ex eadem intelligentia Scriptura dicit, omnia esse in ipso et per ipsum et ex ipso vel cum ipso. Cum ergo ex ea ratione omnia dicantur esse ex Deo vel per ipsum, non solum quia scit, sed etiam quia auctor est eorum; consequitur, ut eadem ratione ea esse in Deo dicantur, scilicet quia scit et eorum auctor est, dicitur, quia "in illo vivimus, movemur et sumus," quia ex eo auctore sumus, et movemur et vivimus. Cum ergo non sit auctor nisi bonorum, merito sola bona in eo esse dicuntur, sicut ex ipso vel per ipsum. Cum igitur in eius cognitione vel praesentia sint omnia, scilicet bona et mala, in eo tamen non dicuntur esse nisi bona, quorum auctor est.

Unde Augustinus in libro De natura boni: "Cum audimus, inquit, exDeo et per ipsumet in ipsoesse omnia, omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quae naturaliter sunt. Neque enim ex ipso sunt peccata, quae naturam non servant, sed vitiant, quae ex voluntate peccantium nascuntur."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3