Capitulum 4
Capitulum 4
Praeterea sciendum est, quod licet ibi indicetur distinctio personarum, cum dicitur: ex ipso, per ipsum, in ipso, omnia tamen ex Patre et per Patrem et in Patre sunt: similiter de Filio et Spiritu sancto accipiendum est.
Unde Augustinus in libro De Trinitate: "Non confuse, inquit, accipiendum est quod ait Apostolus "ex ipso, et per ipsum, et in ipso:" ex ipsodicens propter Patrem, per ipsumpropter Filium, in ipsopropter Spiritum sanctum." Vigilanter autem attende, ne, quia Patrem volens intelligi dixit ex ipso, sic intelligas, omnia esse ex Patre, ut neges, omnia esse ex Filio vel ex Spiritu sancto, cum ex Patre et per Patrem et in Patre omnia esse sane dici possit; similiter et de Filio et de Spiritu sancto sentiendum est.
On this page