Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Illud etiam hic annectendum est, quod non omnia quae dicuntur esse ex Deo, etiam de ipso esse dici debeant; "quia, ut ait Augustinusin libro De natura boni, non hoc significat penitus ex ipso,quod de ipso. Quod enim de ipso est, potest dici ex ipso,sed non omne quod ex ipsoest, potest dici esse de ipso, qui non est de sua substantia. Ex ipsoenim sunt caelum et terra, quia ipse fecit ea, non autem de ipso, quia non de substantia sua. Sicut aliquis homo si generat filium et facit domum, ex ipso est filius, ex ipso est et domus, sed filius de ipso, domus vero de terra et ligno," non de se ipso.

In praemissis apertum est, quod in Dei cognitione sive praesentia sunt omnia, scilicet bona et mala, sed non omni modo sunt ibi mala, quo bona; et quod in Deo bona tantum sunt, sicut ex ipso, et per ipsum, non mala; et ex quo sensu haec accipienda sint, assignatum est; et quod de ipso non dicitur esse proprie quod aliud est ab ipso; ex ipso autem dicuntur esse omnia quae eo auctore sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5