Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Et quoniam demonstratum est ex parte, quomodo omnia dicantur esse in Deo, addendum videtur hic, quibus modis Deus dicatur esse in rebus, si tamen humana mens vel ex parte digne valeat cogitare, vel sufficiat eloqui lingua.

Sciendum igitur est, quod Deus, incommutabiliter semper in se existens, praesentialiter, potentialiter, essentialiter est in omni natura sive essentia sine sui definitione, et in omni loco sine circumscriptione, et in omni tempore sine mutabilitate.

Et praeterea in sanctis spiritibus et animabus et excellentius, scilicet per gratiam inhabitans, et in homine Christo excellentissime, "in quo plenitudo divinitatis corporaliter habitat," ut ait Apostolus. In eo enim Deus habitavit non per gratiam adoptionis, sed per gratiam unionis.

Ne autem ista, quia capacitatem humanae intelligentiae excedunt, falsitatis arguere aliqui praesumant, Sanctorum auctoritatibus munienda mihi videntur.

Beatus Gregorius Super Canticis Canticorum inquit: "Licet Deus communi modo omnibus rebus insit praesentia, potentia, substantia, tamen familiariori modo dicitur inesse per gratiam illis, qui mirificentiam operum Dei acutius et fidelius considerant."

De hoc eodem Augustinum Ad Dardanum in libro De praesentia Dei ait: "Cum Deus sit natura incorporea et incommutabiliter viva, aeterna stabilitate in se ipso manens, totus adest rebus omnibus, et singulis totus; sed in quibus habitat, habent eum pro suae capacitatis diversitate, alii amplius, alii minus, quos ipse dilectissimum sibi templum gratia suae bonitatis aedificat."

Hilarius quoque in libro VIII De Trinitate apertissime docet, Deum esse ubique: "Deus, inquit, immensae virtutis, vivens potestas, quae nusquam non adsit, nec desit usquam, se omnem per sua edocet, ut ubi sua sint, ipse esse intelligatur. Non autem corporali modo, cum alicubi sit, non etiam ubique esse credatur, cum et in omnibus esse non desinat."

Ambrosius, etiam in I libro De Spiritu sancto Spiritum sanctum probat non esse creaturam, quia ubique est, quod est proprium divinitatis, ita dicens: "Cum omnis creatura certis naturae suae sit circumscripta limitibus, quomodo quis audeat creaturam appellare Spiritum sanctum, qui non habeat circumscriptam determinatamque virtutem, qui et in omnibus ubique et semper est? quod utique divinitatis et dominationis est proprium."

Idem in eodem: "Domini est omnia complere, qui dicit: "Ego caelum et terram compleo."Si ergo Dominus est qui caelum et terram complet, quis ergo potest Spiritum sanctum iudicare dominationis et divinae potestatis exsortem, qui replevit orbem, et quod plus est, replevit Iesum, mundi totius Redemptorem?"

Ex his aliisque pluribus auctoritatibus aperte monstratur, quod Deus ubique et in omni creatura essentialiter, praesentialiter, potentialiter est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1