Capitulum 2
Capitulum 2
In Sanctis vero etiam habitat, in quibus est per gratiam. Non enim ubicumque est, ibi habitat, ubi vero habitat, ibi est. In solis bonis habitat, qui sunt templum eius et sedes eius.
Unde per Isaiam Dominus ait: "Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum," quia in electis, qui sunt caelum, habitat Deus et regnat, qui eius voluntati devoti obtemperant; malos vero, qui sunt terra, iudicii districtione calcat.
Unde etiam in libro Sapientiae dicitur: Thronus sapientiae anima iusti, quia in iustis specialius est quam in aliis rebus, in quibus tamen omnibus totus est.
"Quemadmodum anima, ut ait Augustinusin Epistola ad Hieronymumde origine animae, per omnes particulas corporis tota adest simul, nec minor in minoribus, nec in maioribus maior est, sed tamen in aliis intensius, in aliis remissius operatur, cum in singulis particulis corporis essentialiter sit," ita et Deus, cum sit in omnibus essentialiter ac totus, in illis tamen plenius esse dicitur, quos inhabitat, id est, in quibus ita est, ut faciat eos templum suum. Et hi tales cum eo sunt iam ex parte, sed in beatitudine perfecte; mali vero, etsi ibi sint, ubi ipse est, qui nusquam deest, non tamen sunt cum eo.
Unde Augustinus Super Ioannem: "Non satis fuit dicere "Ubi ego sum, et illi sint,"sed addidit mecum,quia et miseri possunt esse, ubi et ille est, qui nusquam deest; sed Beati sunt cum illo, quia non sunt beati nisi ex eo." Cum illo sunt. qui fruuntur eo, vident illum, sicut est; mali vero non sunt cum illo, ut caeci in luce non sunt cum luce. Nec boni ita nunc cum eo sunt, ut videant per speciem, etsi aliquo modo cum eo per fidem.
Quomodo autem Deus habitet in bonis, ex illis aliquatenus intelligere valebis, quae supra dicta sunt, cum de Spiritus sancti processione temporali ageretur, ubi, licet ex parte, exponitur - "ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus" - quomodo Spiritus habitet in nobis, qui non sine Patre et Filio inhabitat.
On this page