Capitulum 1
Capitulum 1
Nunc ergo ad propositum revertentes, coepto insistamus. Supra dictum est, quod praescientia Dei futurorum tantum est, sed omnium tam bonorum quam malorum; scientia vero vel sapientia non modo de praeteritis, sed etiam de praesentibus et futuris, nec tantum de temporalibus, sed etiam de aeternis, quia se ipsum novit Deus.
Hic oritur quaestio non dissimulanda, utrum scilicet scientia vel praescientia sit causa rerum, an res sint causa scientia vel praescientiae Dei.
Videtur enim praescientia Dei causa esse eorum quae ei subsunt, ac necessitatem eveniendi eis facere, quia nec aliqua futura fuissent, nisi ea Deus praescisset, nec possunt non evenire, cum Deus ea praesciverit. Si autem impossibile est, ea non evenire, quia praescita sunt, videtur igitur ipsa praescientia, qua praescita sunt, eis esse causa eveniendi. Impossibile est autem, ea non evenire, cum praescita sint, quia si non evenirent, cum praescita sint, falleretur Dei praescientia; at Dei praescientia falli non potest; impossibile est ergo ea non evenire, cum praescita sint. Sic igitur praescientia causa esse eorum videtur, quae praescita sunt. Hoc idem et de scientia dicitur, scilicet quod, quia Deus aliqua novit, ideo sint.
Cui sententiae Augustinus attestari videtur in XV libro De Trinitate sic dicens: "Non ista ex aliquo tempore cognovit Deus, sed futura omnia temporalia atque in eis etiam, quid et quando ab illo petituri fueramus, et quos et de quibus rebus vel exauditurus vel non exauditurus esset, sine initio ante praescivit. Universas autem creaturas, et spirituales et corporales, non quia sunt, ideo novit, sed ideo sunt, quia novit. Non enim nescivit quae fuerat creaturus; quia ergo scivit, creavit, non quia creavit, scivit; nec aliter scivit creata quam creanda. Non enim eius sapientiae aliquid accessit ex eis, sed illis existentibus, sicut oportebat et quando oportebat, illa mansit ut erat. Unde in Ecclesiastico: "Antequam crearentur, omnia nota sunt illi, sic set postquam consummata sunt."" Ecce his verbis videtur Augustinus innuere, scientiam vel praescientiam Dei causam esse eorum quae fiunt, cum dicit ideo ea esse, quia Deus novit.
Idem quoque in VI libro dicere videtur: "Cum, inquit, decedant et succedant tempora, non decedit aliquid vel succedit scientiae Dei, in qua novit omnia quae fecit per ipsam. Non enim haec quae creata sunt, ideo sciuntur a Deo, quia facta sunt, sed potius ideo facta sunt, quia immutabiliter ab eo sciuntur." Et hic etiam significare videtur, Dei scientiam causam esse eorum quae fiunt, dicens, non ideo Deum ea novisse, quia facta sunt, sed ideo facta, quia novit ea Deus. Ideoque videtur scientia Dei vel praescientia causa eorum esse quae novit.
Quod si ita est, est igitur causa omnium malorum, cum omnia mala sciantur et praesciantur a Deo; quod longe est a veritate. "Si enim Dei scientia vel praescientia causa esset malorum, esset utique Deus auctor malorum, quod penitus falsum est." Non igitur scientia vel praescientia Dei causa est omnium quae ei subsunt.
"Neque etiam res futurae causae sunt Dei praescientiae: licet enim non essent futurae, nisi praescirentur a Deo, non tamen ideo praesciuntur, quia futurae sunt. Si enim hoc esset, tunc eius quod aeternum est, aliquid existeret causa ab eo alienum, ab eo diversum, et ex creaturis penderet praescientia Creatoris, et creatum causa esset increati."
Origenes tamen Super Epistolam ad Romanos ait: "Non propterea aliquid erit, quia id scit Deus futurum, sed quia futurum est, ideo scitur a Deo, antequam fiat."
Hoc videtur praemissis verbis Augustini obviare. Hic enim significari videtur, quod res futurae causae sint praescientiae; ibi vero, quod praescientia causa sit rerum futurarum.
Hanc igitur quae videtur repugnantiam de medio tollere cupientes, dicimus, res futuras nullatenus causam esse praescientiae vel scientiae Dei, nec ideo praesciri vel sciri, quia futurae vel factae sunt; ita exponentes quod ait Origenes, "quia futurum est, ideo scitur a Deo, antequam fiat, id est quod futurum est, a Deo scitur, antequam fiat, neque sciretur, nisi futurum esset, ut non notetur ibi causa, nisi sine qua non fieret." Ita etiam dicimus, scientiam vel praescientiam Dei non esse causam eorum quae fiunt, nisi talem, sine qua non fiunt, si tamen scientiam ad notitiam tantum referamus. Si vero nomine scientiae includitur etiam beneplacitum atque dispositio, tunc recte potest dici causa eorum quae Deus facit. His enim duobus modis, ut superius praetaxatum est, accipitur cognitio vel scientia Dei, scilicet pro notitia sola, vel pro notitia simul et beneplacito.
Hoc modo forte accepit Augustinus dicens: Ideo sunt, quia novit, id est, quia scienti placuit, et quia sciens disposuit. Et hic sensus ex eo adiuvatur, quia de bonis ibi tantum agit Augustinus, scilicet de creaturis, de his quae Deus facit, quae omnia novit non solum scientia, sed beneplacito etiam ac dispositione. Sic ergo ibi accipitur Dei cognitio, ut non modo notitiam, sed etiam beneplacitum Dei significet.
Mala vero scit Deus et praescit, antequam fiant, sed sola notitia, non beneplacito. Praescit enim Deus et praedicit etiam quae non est ipse futurus, sicut praescivit et praedixit infidelitatem ludaeorum, sed non fecit. Nec ideo, quia praescivit, ad peccatum infidelitatis eos coegit, nec praescisset vel praedixisset eorum mala, nisi essent ea habituri.
Unde Augustinus Super Ioannem: "Deus, inquit, futurorum praescius per Prophetam praedixit infidelitatem Iudaeorum, sed non fecit, neque praescisset mala eorum, nisi ea haberent. Non enim ideo quemquam ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata praenovit: illorum enim peccata praescivit, non sua. Ideoque si ea quae ille praescivit ipsorum, non sunt ipsorum non vere ille praescivit. Sed quia illius praescientia falli non potest, sine dubio non alius, sed ipsi peccent, quos Deus peccaturos esse praescivit. Et ideo, si non malum sed bonum facere voluissent, non malum facturi praeviderentur ab eo, quia novit quod sit quisque facturus."
His verbis aperte ostenditur, si diligenter intendamus praescientiam Dei non esse causam malorum, quae praescit, quia non ea praescit tanquam facturus nec tanquam sua, sed illorum qui sunt ea facturi vel habituri. Praescivit ergo illa sola notitia, non beneplacito auctoritatis. Unde datur intelligi, quod Deus e converso praescit bona tanquam sua, tanquam ea quae facturus est, ut in illa praesciendo simul fuerit ipsius notitia et auctoritatis beneplacitum.
On this page