Capitulum 1
Capitulum 1
Ut enim ait Augustinus in libro De praedestinatione sanctorum, "praedestinatio est gratiae praeparatio, quae sine praescientia esse non potest. Potest autem sine praedestinatione esse praescientia. Praedestinatione quippe Deus ea praescivit, quae fuerat ipse facturus; sed praescivit Deus etiam quae non est ipse facturus, id est omnia mala."
Praedestinavit eos quos elegit, reliquos vero reprobavit, id est, ad mortem aeternam praescivit peccaturos.
Unde Augustinus in libro De correptione et gratia: "In Apocalypsi, inquit, dicitur: "Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam."Si alius non est accepturus, nisi iste perdiderit, certus est electorum numerus," id est, non potest augeri vel minui.
Ad hoc autem obiiciunt quidam, nitentes probare, numerum electorum posse minui et augeri, sic: Posset Deus non apponere gratiam quibus apponit, et posset subtrahere quibus non subtrahit; quod si fieret, utique damnarentur; possent ergo damnari isti, qui tamen salvabuntur; posset itaque minui electorum numerus. Ita posset etiam augeri, quia posset apponi gratia quibus non apponitur, per quam salvarentur; possent ergo salvari, habita gratia, qui tamen sine ea damnabuntur; posset itque augeri numerus electorum.
Quibus respondemus, ex ea ratione dictum esse et verum esse, numerum electorum non posset augeri vel minui, quia non potest utrumque simul esse, scilicet, ut aliquis salvetur et non sit praedestinatus, vel ut aliquis praedestinatus sit et damnetur. Intelligentia enim conditionis implicitae veritatem facit in dicto, et impossibilitatem in vero. Si vero simpliciter intelligatur, impossibilitas non admittitur, ut cum dicitur: Praedestinatus potest vel non potest damnari, et reprobus potest salvari. In his enim et huiusmodi locutionibus ex ratione dicti diiudicanda haec accipiantur dicta, atque alia, si per disiunctionem, ut supra, cum de praescientia agebatur, praetaxatum est. Si enim, cum dicis: Praedestinatus non potest damnari, intelligas ita: id est, non potest esse, ut praedestinatus sit et damnetur, verum dicis, quia coniunctim intelligis; falsum autem, si disiunctim, ut si intelligas, istum non posse damnari, quem dico praedestinatum. Potuit enim non esse praedestinatus, et ita damnaretur.
Verumtamen adhuc instant et secundum coniunctionem argumentando ita procedunt. Non, inquiunt, potest esse, ut aliquis praedestinatus sit et damnetur. Utrumque istorum simul esse non potest; sed alterum horum non potest non esse, scilicet, quin iste sit praedestinatus; ab aeterno enim praedestinatus est, et non potest modo non esse praedestinatus. Cum ergo impossibile sit, simul utrumque esse, et impossibile sit, alterum non esse, videtur, non posse alterum esse, scilicet ut damnetur. Quod si est, ergo non potest esse, ut non salvetur.
In huius quaestionis solutione mallem alios audire quam docere; dicimus tamen, similem de praescientia posse moveri quaestionem; ideoque, tam hic quam ibi, unam facimus responsionem dicentes, determinandum fore illud, cui innititur tota haec quaestio, scilicet impossibile est, alterum non esse, scilicet, quin iste modo sit praedestinatus; ab aeterno enim iste praedestinatus est. Distinguendum enim est, cum ait: iste non potest modo non esse praedestinatus, vel non potest modo esse, quin sit praedestinatus. Hoc enim et coniunctim et disiunctim intelligi potest. Non enim potest esse, ut ab aeterno sit praedestinatus et modo non sit praedestinatus, nec potest esse simul, ut sit praedestinatus et non sit praedestinatus; sed tamen potuit esse ab aeterno, quod non esset praedestinatus, et potuit non esse ab aeterno praedestinatus. Et sicut ab aeterno Deus potuit eum non praedestinare, ita conceditur a quibusdam, quod et modo potest Deus eum non praedestinasse. Ab aeterno ergo potest Deus non praedestinasse eum; ergo potest iste non fuisse praedestinatus. Si vero non fuisset praedestinatus, nec modo esset praedestinatus; ergo potest modo non esse praedestinatus. Ita et de praescientia et praescitis dicunt; quod in actionibus vel operationibus Dei et hominum nullatenus concedunt. Ex quo enim aliquid factum est vel dictum, non concedunt, quod possit non esse vel non fuisse, immo impossibile est, non esse vel non fuisse quod factum est vel dictum, referentes possibilitatem vel impossibilitatem ad naturam rei existentis. Cum vero de praescientia vel praedestinatione Dei agitur, possibilitas vel impossibilitas ad potentiam Dei refertur, quae semper eadem fuit et est, quia praedestinatio, praescientia, potentia unum in Deo est.
On this page