Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

"Nunc vero iam ad eam perveniamus disputationem, ubi in mente humana, quae novit Deum vel potest nosse, Trinitatis imaginem reperiamus."

Ut enim ait Augustinus in XIV libro De Trinitate: "Licet humana mens non sit eius naturae, cuius Deus est, imago tamen illius, quo nihil melius est, ibi quaerenda et invenienda est, quo natura nostra nihil habet melius, id est in mente. In ipsa enim mente, etiam antequam sit particeps Dei, eius imago tamen reperitur; etsi enim, amissa Dei participatione, deformis sit, imago tamen Dei permanet. Eo enim ipso imago Dei est mens, quo capax eius est, eiusque particeps esse potest. Iam ergo in ea Trinitatem, quae Deus est, inquiramus. Ecce ergo mens meminit sui, intelligit se, diligit se; hoc si cernimus, cernimus trinitatem, nondum quidem Deum, sed imaginem Dei". Hic enim quaedam apparet trinitas memoriae, intelligentiae et amoris. "Haec igitur tria potissimum tractemus, memoriam, intelligentiam, voluntatem".

"Haec igitur tria, ut ait Augustinus in libro X De Trinitate,non sunt tres vitae, sed una vita, nec tres mentes, sed una mens, una essentia. Memoria vero dicitur ad aliquid, et intelligentia et voluntas sive dilectio similiter ad aliquid dicitur; vita vero dicitur ad se ipsam et mens et essentia. Haec igitur tria eo sunt unum, quo una vita, una mens, una essentia; et quidquid aliud ad se ipsa singula dicuntur, etiam simul, non pluraliter, sed singulariter dicuntur. Eo vero tria sunt, quo ad se invicem referuntur."

"Aequalia etiam sunt non solum singula singulis, sed etiam singula omnibus; alioquin non se invicem caperent; se autem invicem capiunt. Capiuntur enim et a singulis singula et a singulis omnia. Memini enim me habere memoriam et intelligentiam et voluntatem; et intelligo me intelligere et velle atque meminisse; et volo me velle et meminisse et intelligere, totamque meam memoriam et intelligentiam et voluntatem simul memini. Quod enim memoriae meae non memini, illud non est in memoria mea; nihil autem tam in memoria est, quam ipsa memoria: totam igitur memini. Item, quidquid intelligo, intelligere me scio, et scio, me velle quidquid volo; quidquid autem scio memini. Totam igitur intelligentiam totamque voluntatem meam memini."

"Similiter, cum haec tria intelligo, tota simul intelligo. Neque enim quidquam intelligibilium est, quod non intelligam, nisi quod ignoro. Quod autem ignoro, nec memini nec volo. Quidquid igitur intelligibilium non intelligo, consequenter etiam nec memini nec volo. Quidquid ergo intelligibilium memini et volo, consequenter intelligo."

"Voluntas etiam mea totam intelligentiam totamque memoriam meam capit, dum utor toto eo quod intelligo et memini. Cum itaque invicem a singulis et omnia et tota capiantur, aequalia sunt tota singula totis singulis et tota singula simul omnibus totis; et haec tria unum, una vita, una mens, una essentia."

"Ecce illius summae Unitatis atque Trinitatis, ubi una est essentia et tres personae," "imago est humana mens, licet impar" Mens autem hic pro animo ipso accipitur, ubi est illa imago Trinitatis; proprie vero mens dicitur, ut Augustinus ait, "non anima ipsa, sed quod in ea est excellentius", qualiter accipitur saepe. Illud etiam sciendum, quod memoria non est solum absentium et praeteritorum, sed etiam praesentium, ut ait Augustinus in XIV libro De Trinitate, alioquin non se caperet.

Hic attendendum est diligenter, ex quo sensu accipiendum sit quod supra dixit, illa tria, scilicet memoriam, intelligentiam et voluntatem esse unum, unam mentem, unam essentiam. Quod utique non videtur esse verum iuxta proprietatem sermonis. Mens enim, id est spiritus rationalis, essentia est spiritualis et incorporea. Illa vero tria naturales proprietates seu vires sunt ipsius mentis et a se invicem differunt, quia memoria non est intelligentia vel voluntas, nec intelligentia voluntas sive amor.

"Et haec tria etiam ad se ipsa referuntur", ut ait Augustinus in IX libro De Trinitate: "Mens enim amare se ipsam vel meminisse non potest, nisi etiam noverit se: nam quomodo amat vel meminit quod nescit?". "Miro itque modo tria ista inseparabilia sunt a semetipsis; et tamen eorum singulum et simul omnia una essentia est, cum et relative dicantur ad invicem".

Sed iam videndum est, quo modo haec tria dicantur una substantia; ideo scilicet, quia in ipsa anima vel mente substantialiter existunt, non sicut accidentia in subiectis, quae possunt adesse et abesse.

Unde Augustinus in libro IX De Trinitate ait: "Admonemur, si utcumque videre possumus, haec in animo existere substantialiter, non tanquam in subiecto, ut color in corpore, quia etsi relative dicuntur ad invicem, singula tamen substantialiter sunt in sua substantia".

Ecce ex quo sensu illa tria dicantur esse unum sive una substantia. "Quae tria, ut ait Augustinus in libro XV De Trinitate,in mente naturaliter divinitus instituta quisquis vivaciter perspicit, et quam magnum sit in ea, unde potest etiam sempiterna incommutabilisque natura recoli, conspici, concupisci (reminiscitur enim per memoriam, intuetur per intelligentiam, amplectitur per dilectionem), profecto reperit illius summae Trinitatis imaginem".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2