Capitulum 3
Capitulum 3
"Verumtamen caveat, ne hanc imaginem ab eadem Trinitate factam ita ei comparet, ut omnino aestimet similem, sed potius in qualicumque ista similitudine magnam quoque dissimilitudinem cernat."
"Quod breviter ostendi potest. Homo unus per illa tria meminit, intelligit, diligit, qui nec memoria est, nec intelligentia, nec dilectio, sed haec habet. Unus homo ergo est, qui habet haec tria, non ipse est haec tria. In illius vero summae simplicitate naturae, quae Deus est, quamvis unus sit Deus, tres tamen personae sunt, Pater et Filius et Spiritus sanctus", et hae tres unus Deus. "Aliud est itaque Trinitas res ipsa, aliud imago Trinitatis in re alia; propter quam imaginem etiam illud in quo sunt haec tria, imago dicitur, scilicet homo. Sicut imago dicitur et tabula et pictura, quae est in ea; sed tabula nomine imaginis appellatur propter picturam, quae in ea est".
"Rursus ista imago, quae est homo habens illa tria, una persona est. Illa vero Trinitas non una persona est, sed tres personae, Pater Filii et Filius Patris et Spiritus Patris et Filii.", "Itaque in ista imagine Trinitatis non haec tria unus homo, sed unius hominis sunt. In illa vero summa Trinitate, cuius haec imago est, non unius Dei sunt illa tria, sed unus Deus; et tres sunt illae, non una persona". "Illa enim tria non homo sunt, sed hominis sunt vel in homine sunt. Sed nunquid possumus dicere, Trinitatem sic esse in Deo, ut aliquid Dei sit, nec ipsa sit Deus?"
Absit ut hoc credamus. Dicamus ergo, in mente nostra Trinitatis imagine, sed exiguam et qualemcumque esse, quae summae Trinitatis ita gerit similitudinem, ut ex maxima parte sit dissimilis. Sciendum vero, quod "haec Trinitas mentis, ut ait Augustinus in XIV libro De Trinitate, non propterea tantum imago Dei est, quia sui meminerit mens et intelligit ac diligit se, sed quia potest etiam meminisse et intelligere et amare illum, a quo facta est".
Potest etiam alio modo aliisque nominibus distingui trinitas in anima, quae est imago illius summae et ineffabilis Trinitatis.
Ut enim ait Augustinus in IX libro De Trinitate: "Mens et notitia eius et amor tria quaedam sunt. Mens enim novit se et amat se; nec amare se potest, nisi etiam noverit se. Duo quaedam sunt mens et notitia eius; item duo quaedam sunt mens et amor eius". "Cum ergo se novit mens et amat se, manet trinitas, scilicet mens, amor et notitia." "Mens autem hic accipitur non pro anima, sed pro eo quod in anima excellentius est". Haec autem tria, cum sint distincta a se invicem, dicuntur tamen esse unum, quia in animo substantialiter existunt.
Et est ipsa mens quasi parens, et notitia eius quasi proles eius. "Mens enim cum se cognoscit, notitiam sui gignit et est sola parens suae notitiae". "Tertius est amor, qui de ipsa mente et notitia procedit, dum mens cognoscens se diligit se; non enim posset se diligere, nisi cognosceret se. Amat etiam placitam prolem, id est notitiam suam; et ita amor quidam complexus est parentis et prolis". "Nec minor est proles parente, dum tantam se novit mens, quanta est; nec minor est amor parente et prole, id est mente et notitia, dum tantum se diligit mens, quantum se novit et quantaest". "Sunt etiam haec singula in se ipsis, quia et mens amans in amore est, et amor in amantis notitia, et notitia in mente noscente est".
Mens itaque rationalis considerans haec tria et illam unam essentiam, in qua ista sunt, extendit se ad contemplationem Creatoris et videt unitatem in trinitate et trinitatem in unitate. Intelligit enim unum Deum esse, unam essentiam, unum principium. Intelligit enim, quia si duo essent, vel uterque insufficiens esset, vel alter superflueret; quia si aliquid deesset uni, quod haberet alter, non esset ibi summa perfectio; si vero nihil uni deesset, quod haberet alter, cum in uno essent omnia, alter superflueret. Intellexit ergo, unum esse Deum, unum omnium auctorem, et vidit, quia absque sapientia non sit, quasi res fatua; et ideo intellexit, eum habere sapientiam, quae ab ipso genita est; et quia sapientiam suam diligit, intellexit etiam, ibi esse amorem.
On this page