Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

"Quapropter iuxta istam considerationem, ut ait Augustinus in IX libro De Trinitatecredamus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse Deum, universae creaturae conditorem et rectorem; nec Patrem esse Filium, nec Spiritum sanctum vel Patrem esse vel Filium, sed Trinitatem relatarum ad invicem personarum."

Ut enim ait ipse in libro De fide ad Petrum: "Una est natura sive essentia Patris et Filii et Spiritus sancti, non una persona. Si enim sic esset una persona, sicut est una substantia Patris et Filii et Spiritus sancti, veraciter trinitas non diceretur. Rursusquidem trinitas esset vera, sed unus Deus Trinitas ipsa non esset, si quemadmodum Pater et Filius et Spiritus sanctus personarum sunt ab invicem proprietate distincti, sic fuissent naturarum quoque diversitate discreti." "Fides autem Patriarcharum, Prophetarum atque Apostolorum unum Deum praedicat esse Trinitatem". "In illa igitur sancta Trinitate unus est Deus Pater, qui solus essentialiter de se ipso unum Filium genuit; et unus Filius, qui de uno Patre solus essentialiter natus; et unus Spiritus sanctus, qui solus essentialiter a Patre Filioque procedit. Hoc autem totum non potest una persona, id est, gignere se, et nasci de se, et procedere de se". Ut enim ait Augustinus in I libro De Trinitate: "Nulla res est, quae se ipsam gignat, ut sit".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4