Capitulum 2
Capitulum 2
Cumque praedestinatio sit gratiae praeparatio, id est divina electio, "qua elegit quos voluit ante mundi constitutione," ut ait Apostolus ; reprobatio e converso intelligenda est praescientia iniquitatis quorundam et praeparatio damnationis eorumdem. Sicut enim praedestinationis effectus illa gratia est, qua in praesenti iustificamur atque ad recte vivendum et in bono perseverandum adiuvamur, et illa qua in futuro beatificamur; ita reprobatio Dei, qua ab aeterno non eligendo quosdam reprobavit, secundum duo consideratur, quorum alterum praescit et non praeparat, id est iniquitatem, alterum praescit et praeparat, scilicet aeternam poenam.
Unde Augustinus Ad Prosperum et Hilarium: "Haec, inquit, regula inconcusse tenenda est, peccatores in peccatis praescitos esse, non praeparatos, poenam autem praeparatam esse."
"Praeparavit enim Deus, ut Augustinus ait in libro De bono perseverantiae,in praescientia sua, quibus voluit bona sua; et quibuscumque donat, proculdubio se donaturum esse praescivit."
"Praeparavit etiam Deus, ut ait Fulgentius, malis ignem aeternum, illis utique, quos iuste praeparavit ad luenda supplicia; nec tamen praeparavit ad facienda peccata. Praeparavit enim Deus, quod divina aequitas redderet, non quod humana iniquitas admitteret. Non enim, sicut praeparavit Sanctos ad iustitiam percipiendam, sic praeparavit iniquos ad iustitiam amittendam, quia praevitatis praeparator nunquam fuit."
Sicut ergo praedestinatio Dei proprie est praescientia et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicumque liberantur; ita reprobatio Dei est praescientia malitiae in quibusdam non finiendae, et praeparatio poenae non terminandae. Et sicut praedestinationis effectus est gratiae appositio, ita reprobationis aeternae quodam modo effectus esse videtur obduratio.
"Nec obdurat Deus, ut ait Augustinus Ad Sixtum,impertiendo malitiam, sed non impertiendo gratiam, sicut nec digni sunt. Quibus enim non impertitur nec digni sunt, nec merentur; potius ut non impertiatur, hoc digni sunt, hoc merentur."
Unde Apostolus ait: "Cuius vult miseretur Deus, et quem vult indurat;" misericordiam appellans praedestinationem et praecipue praedestinationis effectum, id est gratiae appositionem, obdurationem vero gratiae privationem.
"Non enim, ut ait Augustinus Ad Simplicianum,intelligendum est, quod Deus ita induret, quasi quemquam peccare cogat; sed tantum quibusdam peccatoribus misericordiam iustificationis suae non largitur, et ob hoc eos obdurare dicitur, quia non eorum miseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur, quibus gratiam non esse praebendam aequitate occultissima et ab humanis sensibus remotissima iudicat;" "quam non aperit, sed miratur Apostolusdicens: "O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei.""
On this page