Capitulum 1
Capitulum 1
Si autem quaerimus meritum obdurationis et misericordiae, obdurationis meritum invenimus, misericordiae vero meritum non invenimus, quia nullum est misericordiae meritum, ne gratia vacuetur, si non gratis donatur, sed meritis redditur. Miseretur itaque secundum gratiam, quae gratis datur; obdurat autem secundum iudicium, quod meritis redditur.
"Unde datur intelligi, ut sicut reprobatio Dei est nolle misereri, ita obduratio Dei sit non misereri, ut non ab illo irrogetur aliquid, quo sit homo deterior, sed tantum quo sit melior non erogetur."
Ex his aperte ostenditur, quid misericordiam, quid obdurationem intellexerit Apostolus, et quia misericordiam nullum advocat meritum, obduratio vero non est sine merito. Et misericordiae verbo hic accipitur praedestinatio, et praecipue praedestinationis effectus, obdurationis vero non ipsa Dei aeterna reprobatio, quia eius nullum est meritum, sed gratiae privatio sive subtractio, quae quodam modo est reprobationis effectus. Accipitur tamen aliquando reprobatio pro obduratione, sicut et praedestinatio pro suo effectu, qui est gratia apposita: gratia enim, quae apponitur, effectus est praedestinationis.
Cum igitur gratiae, quae apponitur homini ad iustificationem, nulla sint merita, multo minus et ipsius praedestinationis, qua ab aeterno elegit Deus quos voluit, aliqua possunt existere merita; ita nec reprobationis, qua ab aeterno quosdam praescivit futuros malos et damnandos: sicut elegit Iacob, et Esau reprobavit, quod non fuit pro meritis eorum, quae tunc haberent, quia nulla habebant, quoniam nec ipsi existebant; nec propter futura merita, quae praevideret, vel illum elegit, vel illum reprobavit.
On this page