Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Opinati sunt quidam tamen, Deum ideo elegisse Iacob, quia talem futurum praescivit, qui in eum crederet et ei serviret.

Quod aliquando se Augustinus sensisse dicit in libro Retractationum, ubi aperte ostendit, quod si propter futura merita electus esset, iam non ex gratia esset electio. Non ergo ideo electus est a Deo, quia talis futurus erat, sed ex electione talis est factus, ita dicens: "Disputans, quid elegerit Deus in nondum nato, cui dixit, serviturum esse maiorem, et quid in eodem maiore similiter nondum nato reprobaverit, ad hoc perduxi ratiocinationem, ut dicerem: Non ergo elegit Deus opera cuiusquam in praescientia, quae ipse daturus est, sed fidem elegit in praescientia, et quem sibi crediturum esse praescivit, ipsum elegit, cuiSpiritum sanctum daret, ut bona operando etiam aeternam vitam consequeretur."

Ecce hic aperte dicit, non propter opera eum elegisse, sed propter fidem, qua eum praescivit crediturum.

Sed quia et in fide meritum est, sicuti et in operibus, hoc retractavit dicens: "Nondum diligentius quaesiveram nec adhuc inveneram, qualis sit electio gratiae, de qua dicit Apostolus: "Reliquiae per electionem gratiae salvae fient;"quae utique non est gratia, si ex meritis procedit, ut iam quod datur non secundum gratiam, sed secundum debitum reddatur potius meritis, quam donetur. Proinde quod continuo dixi: Dicit enim idem Apostolus: "Idem Deus qui operatur omnia in omnibus."Nusquam autem dictum est: Deus credit omnia in omnibus. Ac deinde subiunxi: Quod ergo credimus, nostrum est; quod vero bonum operamur, illius est, qui credentibus dat Spiritum sanctum. Profecto non dicerem, si iam scirem, etiam ipsam fidem inter Dei munera reperiri, quae dantur in eodem spiritu. Utrumque ergo nostrum est propter arbitrium voluntatis, et utrumque datum est per spiritum fidei et caritatis. Et quod paulo post dixi: Nostrum est enim credere et velle, illius autem dare credentibus et volentibus facultatem bene operandi per "Spiritum sanctum, per quem caritas diffunditur in cordibus nostris,"verum est quidem, sed eadem regula et utrumque ipsius est, quia ipse praeparat voluntatem, et utrumque nostrum, quia non fit, nisi volentibus nobis;" ergo et meritum fidei de misericordia Dei venit. Non ergo propter fidem vel aliqua merita elegit Deus aliquos ab aeterno, vel apposuit gratiam iustificationis in tempore, sed gratuita bonitate sua elegit, ut boni essent.

Unde Augustinus in libro De praedestinatione Sanctorum: "Non quia futuros nos tales esse praescivit, ideo elegit, sed ut essemus tales per ipsam electionem gratiae suae, qua "gratificavit nos in dilecto Filio suo""

His tamen videtur adversari, quod dicit Augustinus Super Malachiam prophetam, ubi scriptum est: " Iacobdilexi, Esauautem odio habuit:" " "Cui vult, inquit, miseretur, et quem vult indurat."Sed haec voluntas Dei iniusta esse non potest. Venit enim de occultissimis meritis, quia et ipsi peccatores cum propter generale peccatum unam massam fecerunt, non tamen nulla inter eos est diversitas. Praecedit ergo aliquid in peccatoribus, quo, quamvis nondum sint iustificati, digni efficiantur iustificatione. Et item praecedit in aliis peccatoribus, quo digni sunt obtusione."

Ecce hic videtur Augustinus dicere, quod et ipsa Dei voluntas, qua alios elegit, alios reprobat, ex meritis veniat, sed occultissimis, id est, quod pro meritis alios voluerit eligere, alios reprobare, et quod pro meritis aliis apponitur gratia iustificationis, aliis non, unde obtunduntur.

"Sed quid intelligere voluerit, ignoratur, nisi forte dicatur hoc intellexisse, quod supra diximus eum retractasse. Nam ibidem etiam quaedam alia continue subdit, quae in libro Retractionumaperte retractat; quod utrumque legenti patebit. Unde verisimile est, in praemissis etiam hoc retractasse."

Quidam tamen ex eo sensu accipiunt fore dictum, non quia aliquis praedestinetur pro meritis vel iustificationis gratiam mereatur, sed quia aliqui non adeo mali sunt, ut mereantur sibi gratiam non impetriri. Nullus enim gratiam Dei mereri potest, per quam iustificatur; potest tamen mereri, ut non apponatur, ut penitus abiiciatur. Et quidem aliqui in tantum profundum iniquitatis devenerunt, ut hoc mereantur, ut hoc digni sint; alii vero ita vivunt, ut, etsi non mereantur gratiam iustificationis, non tamen merentur omnino repelli et gratiam sibi subtrahi. Ideoque dixit, in quibusdam praecedere quo digni sint iustificatione, et in aliis quo dignis sint obtusione. Sed hoc frivolum est.

"Multi vero de isto profundo quaerentes reddere rationem, atque secundum coniecturas cordis sui inscrutabilem altitudinem iudiciorum Dei cogitare conantes, in fabulas vanitatis abierunt, dicentes, quia animae sursum in caelo peccant et secundum sua peccata ad corpora pro meritis diriguntur, et dignis sibi quasi carceribus includuntur. Ierunt hi tales post cogitationes suas, et volentes disputare de Dei profundo, versi sunt in profundum, dicentes, animas in caelo ante conversatas, et ibi aliquid boni vel mali egisse, et pro meritis ad corpora terrena destruas esse. Hoc autem respuit catholica fides propter evidentem Apostolisententiam, qua ait: "Cum nondum nati essent, aut aliquid boni vel mali egissent"" etc. Melior est ergo fidelis ignorantia quam temeraria scientia.

"Elegit ergo quos voluit gratuita misericordia, non quia fideles erant futuri, sed ut fideles essent, eisque gratiam dedit, non quia fideles erant, sed ut fierent. Ait enim Apostolus: "Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem;"non ait, quia fidelis eram. Datur quidem et fideli, sed data est etiam prius, ut esset fidelis." Ita etiam reprobavit quod voluit, non propter merita futura, quae praevideret, veritate tamen rectissima, et a nostris sensibus remota.

Sed quaeritur, utrum, sicut dicitur elegisse quosdam, ut boni fierent et fideles, ita etiam concedi debeat, reprobasse quosdam, ut mali essent et infideles, et obdurare, ut peccent.

Quod nullatenus concedit oportet: Non enim reprobatio ita est causa mali, sicut praedestinatio causa boni; neque obduratio ita facit homine malum, quemadmodum misericordia facit bonum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2