Capitulum 3
Capitulum 3
Praeterea considerari oportet, utrum ea omnia quae semel scit vel praescit Deus, semper sciat et scierit, et praesciat ac praescierit; an olim scirit vel praescierit, quod modo non scit vel praescit.
De praescientia primo respondemus dicentes, multa eum praescisse, quae modo non praescit. Cum enim eius praescientia non sit nisi de futuris, ex quo illa quae futura erant, praesentia fiunt vel praetereunt, sub Dei praescientia esse desinunt, sub scientia vero semper sunt. Praescivit ergo Deus ab aeterno, omnia, quae futura erant, neque praescire desinit, nisi cum futura esse desinunt. Neque cum praescire desinit aliqua, quae ante praesciebat, minus ea noscit, quam ante noscebat. Non enim dicitur ex defectu scientiae eius, quod aliqua praescierit aliquando, quae modo non praesciat, sed ex ratione verbi quod est praescientia: praescire enim est ante scire, quam aliquid fiat. Ideoque non potest dici Deus praescire, nisi quae futura sunt.
De scientia autem aliter dicimus. Scit enim Deus semper omnia quae aliquando scit: omnem enim scientiam, quam aliquando habet, semper habuit et habet et habebit.
Ad hoc autem opponitur ita: Olim scivit hunc hominem nasciturum, qui natus est, modo non scit eum nasciturum; scivit ergo aliquid, quod modo non scit. Item scivit mundum creandum esse, modo non scit, eum esse creandum: aliquid ergo scivit, quod modo non scit; et alia huiusmodi infinita induci possent.
Sed ad hoc dicimus, quod idem de nativitate huius hominis et mundi creatione nunc etiam scit, quod sciebat, antequam fierent, licet tunc et nunc hanc scientiam eius exprimi diversis verbis oporteat. Nam quod futurum tunc erat, nunc praeteritum est; ideoque verba commutanda sunt ad ipsum designandum; sicut diversis temporibus loquentes, eandem diem modo per hoc adverbium cras, dum adhuc futura est, designamus; modo per hodie, dum praesens est; modo per heri, dum praeterita est. Ita antequam crearetur mundus, sciebat Deus hunc creandum; postquam creatus est, scit eum creatum. Nec est hoc scire diversa, sed idem omnino de mundi creatione; sicut antiqui patres crediderunt, Christum nasciturum et moriturum, nos autem credimus, eum iam natum et mortuum; nec diversa tamen credimus nos et illi, sed eadem. "Tempora enim, ut ait Augustinus, variata sunt; et ideo verba mutata sunt, non fides." Indubitanter igitur teneamus, Deum semper omnia scire, quae aliquando scit.
On this page